PL 36, col. 661

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Expositions on the Book of Psalms 55.20 · Expositions on the Book of Psalms 56.1 · Expositions on the Book of Psalms 56.18

valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in
illo speremus semper, nec hominem, nec diabolum
timeamus. Nec ille, nec iste facit aliquid, nisi quando
permittitur: permitti ad nihilum potest, nisi quod
nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et
nos fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes,
de quibus desperare audemus. Ergo de nemine desperemus,
pro omnibus quos patimur oremus, a Deo
nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse sit,
spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic
consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae
dator; non alterius vitae, sed illius de qua dictum est, Ego sum via et veritas et vita
[(Joan. XIV. 6)]
: ut et hic
in lumine fidei, et ibi in lumine speciei, tanquam
in lumine viventium, in conspectu Domini placeamus.
IN PSALMUM LVI ENARRATIO. SERMO AD PLEBEM.
1.
Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum
nos diligat Dominus et Salvator noster Jesus
Christus, Deus apud Patrem, homo apud nos, ex
nobis ipsis, jam circa dexteram Patris, audistis quantum
nos diligat. Nam suae charitatis mensuram, et
ipse dixit, et nobis indixit, mandatum suum dicens
esse ut nos invicem diligamus [(Joan. XIII, 34)] . Et ne
quaereremus dubitantes et aestuantes quantum nos
debeamus invicem diligere, quantaque illa sit quae
Deo placet charitatis perfecta mensura, ea enim perfecta
est, qua major esse non potest, expressit ipse,
docuit, et ait: Majorem hac charitatem nemo habet,
quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis [(Id.
XV, 12)]
. Fecit ipse quod docuit, fecerunt Apostoli
quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt.
Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod
ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen
sumus secundum id quod factus est propter nos. Et
si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere
imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed
in eo quod homo erat, imitati sunt servi Dominum, et
discipuli Magistrum, et fecerunt qui nos praecesserunt
in familia ipsius, patres quidem nostri, sed tamen
conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut faceremus,
si impossibile judicaret ut hoc ab homine fieret.
Sed considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto?
Confortare in exemplo. Sed etiam exemplum
ad te multum est? Adest ille qui praebuit exemplum,
ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto psalmo:
opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei
consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem
Christi, qui animam suam posuit pro nobis, ut
et nos animam nostram pro fratribus ponamus [(I Joan.
IV, 16)] . Concordavit et consonuit huic psalmo, ut
videamus quomodo ipse Dominus noster animam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.