PL 36, col. 87
Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Expositions on the Book of Psalms 5.10 · Expositions on the Book of Psalms 5.11 · Expositions on the Book of Psalms 5.9
non enim ait, Adorabo in templo sancto tuo, sed, Adorabo ad templum sanctum tuum.
Intelligendum
etiam est non de perfectione, sed de progressu ad
perfectionem dictum esse; ut illud perfectionem significet, Introibo in domum tuam.
Sed ut hoc proveniat,
prius adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum;
et fortasse ob hoc addidit, in timore tuo, quod magnum
est praesidium procedentibus ad salutem. Cum
autem quisque pervenerit, fiet in eo quod dictum est: Consummata dilectio foras mittit timorem
[(I Joan. IV,
18)]
, non enim timent jam amicum, quibus dictum
est: Jam non dicam vos servos, sed amicos [(Joan.
XV, 15)]
, cum ad id quod promissum est perducti
fuerint.
10.
[vers. 9, 10.] Domine, deduc me in tua justitia
propter inimicos meos: satis hic declaravit in profectione
se esse, id est in provectu ad perfectionem,
nondum in ipsa perfectione, quando ut deducatur exoptat. In tua justitia
autem, non in ea quae videtur
hominibus. Nam et malum pro malo reddere, justitia
videtur, sed non est ejus de quo dictum est: Qui
facit oriri solem suum super bonos et malos [(Matth. V,
45)]
; quia et cum punit Deus peccatores, non malum
suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce,
inquit, parturiit injustitiam, concepit laborem, et peperit
iniquitatem: lacum aperuit et effodit eum, et incidit
in foveam quam operatus est: convertetur dolor
ejus in caput ejus, et in verticem ejus iniquitas ejus descendet [(Psal. VII, 15-17)]
.
Cum ergo punit Deus,
ut judex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens
de seipso malum, sed in id quod elegerunt
eos expellens ad complendam summam miseriarum.
Homo autem cum malum pro malo reddit, malo
voto id facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum
punire vult malum.
11.
Dirige in conspectu tuo iter meum. Nihil manifestius
est, quam in tempus eum commendare quo
proficit; hoc est enim iter quod non terrarum locis
peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu,
inquit, tuo dirige iter meum: id est, ubi nullus hominum
videt, quibus credendum non est laudantibus,
aut vituperantibus; non enim ullo modo possunt de
aliena conscientia judicare, in qua iter dirigitur ad
Deum. Ideo subjecit, Quoniam non est in ore eorum
veritas, quibus utique judicantibus non est credendum,
et ideo intro ad conscientiam et ad Dei conspectum
confugiendum est. Cor eorum vanum est:
quomodo ergo potest esse in ore eorum veritas,
quorum cor fallitur de peccato et poena peccati?
Unde revocantur homines illa voce: Utquid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium [(Psal. IV, 3)]
?
12.
[vers. 11.] Sepulcrum patens est guttur eorum:
ad voracitatis significationem referri potest,
propter quam plerumque homines adulatione mentiuntur.
Et mirabiliter dixit, patens sepulcrum; quoniam
semper inhiat illa voracitas, non ut sepulcra
quae receptis cadaveribus muniuntur. Potest et illud
intelligi, quod mendacio et blanda adulatione trahunt