PL 37, col. 1134

Enarrationes in Psalmos [2] (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

malos
[(Matth. V, 45)]
. Denique iste sol in conspectu est
non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque
muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum
animalium non videt solem istum? At
vero de illo sole quid ait proprie? «Sicut sol in conspectu
meo.» Non in conspectu hominum, non in conspectu
carnis, non in conspectu mortalium animalium,
sed «in conspectu meo. Et sicut luna:» sed quae luna?
«Perfecta in aeternum.» Etenim, etsi perficitur luna ista
quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam
perfecta fuerit. «Sicut luna,» inquit, «perfecta in aeternum:»
sic perficietur sedes ejus tanquam luna; sed
luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per
lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis
hujus, propter augmenta et decrementa, propter
transitoriam speciem. Denique et Jericho Luna interpretatur:
et utique quidam qui descendebat ab Jerusalem
in Jericho, incidit in latrones
[(Luc. X, 30)]
;
descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem.
Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et
omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit
caro ista nostra in resurrectione perfecta; «et testis in
coelo fidelis.» Itaque si in solo animo perficeremur.
tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo
corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet:
sed quia perficiet nos Deus et in animo et in
corpore, secundum animum dictum est, «sicut sol in
conspectu meo;» quia animum non videt nisi Deus: «et
sicut luna,» jam caro; «perfecta in aeternum,» in resurrectione
mortuorum: «et testis in coelo fidelis;» quia
vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum.
Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote:
scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis
quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic
contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione
carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur
[(Id. II, 34)]
, et ipsam carnem suam resuscitavit,
ut obviam iret contradictori; et qui posset
membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non
appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus
dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam
vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose
contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione.
Nam de animi immortalitate multi etiam
philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem
esse animum humanum pluribus et multiplicibus
libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum
ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant,
sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum
talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena
possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in
aeternum, et adversus omnes contradictores testis in
coelo fidelis.
6.
[«vers.» 39-46.] Haec de Christo promissa sunt,
quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata.
Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam
tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur
obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur:
«Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.