PL 38, col. 110
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
1-3). Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim juste
agis, et justa potestas laudabit te: aut juste agentem,
etiamsi potestas injusta damnet te, Deus justus coronabit
te. Ac per hoc tu justitiam tene, tu bene vive:
et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa.
Beatus ille, cujus hic sanguis fusus est, nonne ex
ipsa potestate, antequam et a qua visus est judicari,
laudem invenit? Confessionem prompsit, in fide permansit:
mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum
vicit.
CAPUT VI.
7.
Judex in se primum, tum in alios
jus dicat. Ut ergo non sitis iniquae potestatis, quicumque
homines vultis habere in homines potestatem;
erudimini, ne perverse judicetis, et ante in
anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis.
Judex esse vis (non potes meritis), vel pecunia;
nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis
rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias justitiae,
non parcis pecuniae. Prius propter te esto judex in te:
prius judica de te, ut de penetrali conscientiae securus
procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te
discute, te audi. Ibi te volo probare integrum judicem,
ubi non quaeris testem. Procedere vis cum potestate,
ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius
intus judica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si
nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit:
tu judica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris,
quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem
sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti,
si in audiendo te justus fuisti, si tuae mentis
tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in
equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti
timoris; bene audisti si sic audisti; et procul
dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti,
et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic
audi et proximum tuum, si erudiaris sicut admonuit
Psalmus, Erudimini, omnes qui judicatis terram.
CAPUT VII.
8.
Peccata persequatur, non peccantem.
Si sic audis proximum tuum, quomodo audis
et te; peccata persequeris, non peccantem: et si forte
quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a
timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum
corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis,
ut servetur homo peccato damnato. Duo enim nomini
sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, peccatorem
se ipse homo fecit: pereat quod fecit homo,
liberetur quod fecit Deus. Noli ergo usque ad
mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem.
Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat:
homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc in
corde retinens homo in homines dilectionem, esto