PL 38, col. 111
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
judex terrae, et ama terrere, sed dilige. Si superbis,
superbi in peccata, non in hominem. In illud saevi
quod tibi displicet et in te; non in eum qui factus
est sicut tu. De una officina existis, unum artificem
habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis
non amando quem judicas? Quoniam justitiam perdis,
perdis non amando quem judicas. Adhibeantur poenae,
non recuso, non interdico; sed animo amantis, animo
diligentis, animo corrigentis.
CAPUT VIII.
9.
Disciplina et correctio non negligenda.
Feriens, pius; parcens, crudelis. Non enim filium
tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest,
pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem
offendere, non tanquam severum judicem timeat;
gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens,
adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem,
sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore
correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem
pervenerunt. Erudimini, qui judicatis terram. Diligite
et judicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut
pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abjicit,
infelix est [(Sap. III, 11)]
. Bene potest addi ad
istam sententiam, Sicut disciplinam qui abjicit, infelix
est: sic disciplinam qui negat, crudelis est.
Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis
aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate
compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abjicit,
infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam
qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et
ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum
ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium?
Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et
quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit
voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare?
Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem
nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo
misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem.
Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono.
Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat,
ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater
perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat,
nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes
qui judicatis terram: et bene judicando non a terra
praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et
terram.
SERMO XIV . De versu 14 Psalmi IX, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor. Habitus Carthagine in basilica Novarum, die dominico.
CAPUT PRIMUM.
1.
Pauper verus quinam sit. --Cantavimus
Domino, et diximus, Tibi derelictus est
pauper, pupillo tu eris adjutor. Quaeramus pauperem,
quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo