PL 38, col. 1101

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ad nostrum caput habere cor. Deinde post sanctificationem
sacrificii Dei, quia nos ipsos voluit esse
sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum
est primum illud, sacrificium Dei et nos, id
est signum rei quod sumus: ecce ubi est peracta
sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam accepistis
et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum:
et osculantur se Christiani in osculo sancto.
Pacis signum est: sicut ostendunt labia, fiat in conscientia.
Id est, quomodo labia tua ad labia fratris
tui accedunt, sic cor tuum a corde ejus non recedat.
Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse
quomodo commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat
corpus Christi, aut bibit calicem Domini indigne,
reus erit corporis et sanguinis Domini [(I Cor. XI, 27)]
.
Quid est indigne accipere? Irridenter accipere, contemptibiliter
accipere. Non tibi videatur vile, quia
vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile,
non transit; sed permanet. Ecce accipitur,
comeditur, consumitur: numquid corpus Christi
consumitur? numquid Ecclesia Christi consumitur?
numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic
mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur
aeternaliter, quanquam transire videatur.
Sic ergo accipite, ut vos cogitetis, ut unitatem in
corde habeatis, sursum cor semper figatis. Spes vestra
non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma
sit in Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo
hic non videtis, et creditis; visuri estis illic, ubi sine
fine gaudebitis.
SERMO CCXXVIII. In die Paschae, V. Ad populum et ad Infantes.
1.
Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus
exempla probitatis praebeant alii fideles. Post
laborem noctis praeteritae, quoniam etsi spiritus
promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere sermone
non debeo, et tamen sermonem vobis debeo.
Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo
cantamus Alleluia, festos habemus in laetitia usque ad
Pentecosten, quando missus est de coelo promissus
Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui
nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur.
Qui paulo ante vocabantur Competentes, modo vocantur
Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna
viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant:
Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui
prius nati fuerant saeculo. In illis est novata, quae in
vobis debet esse firmata: et qui jam fideles estis,
non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant
praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo
vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.