PL 38, col. 1140

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

minus valeret. Numquid et Angeli, quando suscepti
sunt hospitio a patribus nostris, non manducaverunt [(Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII, 19)] ,
et tamen corruptibiles
non fuerunt?
3.
Si carnis vitia non resurgent, cur in Christo cicatrices.
Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in
corpore humano, cum quibus moritur homo? Respondemus:
Non resurgent vitia. Et dicitur nobis: Quare
ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus resurrexit?
Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis
fuit, non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic
se voluit quibusdam dubitantibus exhibere. In illa
carne cicatrix vulneris, sanavit vulnus incredulitatis.
CAPUT III.
4.
Parvulorum resurrectio qualis.
Adhuc disputant, et quaerunt a nobis: Parvuli qui
moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas erit
plena reviviscentium, quorum erat parva morienilum?
Hoc quidem in Scripturis definitum non invenimus.
Incorruptibilia corpora et immortalia resurrectura
promissa sunt. Sed si parva aetas redditur, si statura
pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas revocatur?
Si parvi erunt, numquid jacebunt, et ambulare
non poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius
et rationabilius, plenas aetates resurrecturas,
ut reddatur munere, quod accessurum erat tempore.
Non enim credituri sumus etiam senectam resurrecturam
anhelam et curvam. Postremo corruptionem
tolle, et quod vis adde.
5.
Terrenum corpus quomodo in coelo erit. Sed, inquis,
quomodo erit terrenum corpus in coelo? Philosophi
enim Gentium, illi valde magni, quorum vobis
jam vel insanas vel certe humanas sententias intimavi
(quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura
cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem,
tractant subtiliter de momentis ponderum et ordine
elementorum: et dicunt, quod etiam videmus, mundum
sic esse dispositum, ut ima sit terra tanquam in
fundo ejus, secunda aqua superfundatur terrae, tertius
aer veniat, quartus aether cuncta cooperiat. Illud elementum
supernum, quod aethera appellant, ignem dicunt
esse liquidum et purum, inde sidera esse formata,
ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo
ponderum non admittit. Si dicamus eis nostra corpora
in terra nova esse victura, et in coelo non futura; audacter
et temere, imo infideliter dicimus. Credere
enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus,
quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus,
ad solvendam de ordine ponderum quaestionem,
in terra nos esse victuros; de ipso corpore Domini
nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum.
CAPUT IV.
6.
Christi corpus in coelo. Audistis
quod de Evangelio modo recens sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum
est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in
coelum
[(Luc. XXIV, 50 et 51)]
. Qui ferebatur in coelum?
Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus
Jesus. Quid enim, separaturus es hominem a Deo,
et facturus es aliam personam Dei, aliam hominis, u
jam non sit Trinitas, sed quaternitas? Quomodo tu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.