PL 38, col. 1144

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

pietas intelligentis. Nam sicut legitur apud evangelistam
Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit
duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis, Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus,
et adoraverunt eum
[(Matth. XXVIII, 9)]
: et utique ad
Patrem nondum ascenderat. Quomodo ergo huic nunc
dicitur, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem
meum? Sic enim verba ista videntur sonare,
quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset
in coelum. Si in terra positum non tangit, in
coelo sedentem quis mortalium potest tangere?
CAPUT II.
2.
Tangere Christum quid. Sed ille
tactus fidem significat. Tangit Christum, qui credit in
Christum. Nam et illa mulier quae fluxum sanguinis
patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero fimbriam
vestimenti ejus, salva ero [(Id. IX, 21)]
. Fide tetigit, et
sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut
nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo
dixit discipulis suis: Quis me tetigit? Et dixerunt
discipuli: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me
tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis [(Luc. VIII, 43-46)]
.
Quasi dicens: Turba premit, fides tangit. Videtur
ergo ista Maria, cui dixit Dominus, Noli me tangere;
nondum enim ascendi ad Patrem meum, Ecclesiae gestare
personam, quae tunc in Christum credidit, cum
ascendisset ad Patrem. Ecce vos interrogo, quando
credidistis; interrogo Ecclesiam toto orbe terrarum
diffusam, cujus persona erat in una femina: et una
voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Jesus ascendisset
ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc
tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem
putaverunt, divinitatem in illo latentem non intellexerunt.
Non bene tetigerunt, quia non bene crediderunt.
Vis bene tangere? Intellige Christum ubi
est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem
putas, et nihil amplius putas, tibi nondum ascendit
ad Patrem.
CAPUT III.
3.
Difficultas de usu memororum
post resurrectionem. Adhibuit ergo Dominus Jesus speciem
corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam
carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere
voluit, ostendendo se vivum in corpore post resurrectionem
suam, nisi ut credatur a nobis resurrectio
mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia,
quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi
solet ab eis qui ligitare desiderant, quaestio difficilis
de usu membrorum. Dicunt enim, corpus nostrum
habere omnia membra sua, et apparere quae
membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim
nesciat, quis non videat, ad videndum nos habere
oculos, aures ad audiendum, linguam ad loquendum,
nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus
ad operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam
membra quae pudenda dicuntur, ad generandum?
Porro autem interiora etiam viscera, quae ne horrerent
aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora
nostra et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant,
et multi hominum, et melius medici cognoverunt.
Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si aures habebimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.