PL 38, col. 1145

Sermones de tempore (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut
loquamur; dentes quare habebimus, si non manducabimus,
fauces, pulmones, stomachum, intestina
qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis temperie
commutantur; postremo illa ipsa membra quae
vocantur pudenda, quare, inquiunt, habebimus, ubi
nulla erit generatio, nulla digestio?
CAPUT IV.
4.
Membra corporis erunt aut ad
usum, aut ad speciem. Harmonia membrorum. Quid eis
respondeamus? Numquidnam dicturi sumus sine intestinis
nos resurrecturos, ad similitudinem statuarum?
Nam de dentibus facile respondetur. Dentes enim non
tantum nos adjuvant ad mandendum, verum etiam ad
loquendum; sicut plectrum nervos, sic linguam nostram,
ut syllabas sonet, percutientes. Caetera ergo
membra nostra erunt ad speciem, non ad usum; ad
commendationem pulchritudinis, non ad indigentiam
necessitatis. Numquid quia vacabunt, ideo indecora
erunt? Et quidem nunc quia imperiti sumus, et causas
rerum ignoramus, si videantur interiora nostra,
horrentur potius quam diliguntur. Quis enim novit
quemadmodum sibi invicem connexa sint membra, et
quibus numeris coaptata? Unde vocatur etiam harmonia;
quod verbum dictum est de musica: ubi videmus
certe in cithara nervos distentos. Si omnes nervi
similiter sonent, nulla est cantilena. Diversa distensio
diversos edit sonos; sed diversi soni ratione conjuncti,
pariunt, non videntibus pulchritudinem, sed audientibus
suavitatem. Istam rationem quisquis in
membris humanis didicerit, tantum miratur, tantum
delectatur, ut omni visibili pulchritudini ista ratio ab
intelligentibus praeferatur. Modo eam nescimus; sed
tunc sciemus: non quia nudabuntur, sed quia etiam
cooperta latere non poterunt.
CAPUT V.
5.
Nec interiora membra, nec ipsa corda
latebunt post resurrectionem. Omnes invicem noti erunt.
Respondebit mihi aliquis, et dicet: Quomodo si cooperta
erunt, latere non poterunt? Corda nostra non
latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres
mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus,
omnes invicem videbunt in illa societate sanctorum.
Nemo ibi vult tectum esse quod cogitat, quia nemo ibi
male cogitat. Unde ait Apostolus, Nolite ante tempus
quidquam judicare: id est, Ne temere judicetis, quod
non videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod
et bono corde fieri potest, noli reprehendere: noli
tibi amplius quam humanitas exigit usurpare. Cor
videre, Dei est: hominum autem non est, nisi de his
quae manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante
tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur,
et dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet
abscondita tenebrarum. Quas dixerit tenebras, consequentibus
verbis evidenter ostendit: Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum.
Quid est hoc? Audi quod sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis
[(I Cor. IV,
5)]
. Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas
facere cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes
nostrae nobis ipsis, singulis quibusque in luce
sunt, quia novimus eas: sed proximis nostris in tenebris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.