PL 38, col. 132
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
1.
Rogandus Deus, ut faciem non a nobis avertat,
sed a peccatis nostris. Cantantes Dominum rogavimus,
ut avertat faciem suam a peccatis nostris,
et omnia facinora nostra deleat. Sed animadvertere
potestis, fratres, quod in eodem psalmo audierimus, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et
peccatum meum ante me est semper.
Dicitur autem Deo
alibi, Ne avertas faciem tuam a me [(Psal. XXVI, 9)]
: cui
diximus, Averte faciem tuam a peccatis meis. Cum sit
ergo persona una homo et peccator, homo dicit, Ne
avertas faciem tuam a me: peccator dicit, Averte faciem
tuam a peccatis meis. Hoc ergo dicitur: Ne avertas
faciem tuam ab eo quem fecisti; averte faciem
tuam ab eo quod feci. Oculus tuus, inquit, utrumque
distinguat, ne propter vitium natura dispereat.
Fecisti tu aliquid, feci et ego aliquid: quod tu fecisti,
natura dicitur; quod ego feci, vitium vocatur:
vitium sanetur, ut natura servetur.
2.
Poenitentis est peccata propria et agnoscere et
punire. -- Facinus, inquit, meum ego agnosco. Si ego
agnosco, ergo tu ignosce. Bene vivamus, et bene viventes
sine peccato nos esse minime praesumamus:
sic vita laudetur, ut venia postuletur. Desperati autem
homines, quanto minus intenti sunt in peccata
sua, tanto curiosiores sunt in aliena. Quaerunt enim
non quid corrigant, sed quid mordeant et cum se
non possint excusare, parati sunt alios accusare. Non
sic iste nobis orandi et satis Deo faciendi demonstravit
exemplum, dicens: Quoniam facinus meum ego
agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Non