PL 38, col. 143

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

est, aut quidquid de coelo fulget, aut quidquid de
terra resplendet luce perfusum. Nullum corpus est
Deus, spiritus est. Ideo, inquit, qui adorant, in
spiritu et veritate oportet adorare [(Joan. IV, 22)]
. Non
in loco aliquo corporis, quia non est corpus: non tanquam
in monte excelso, ut per altitudinem montis putes
te propinquare Deo. Excelsus quidem est Dominus,
sed humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit [(Psal. CXXXVII, 6)] ;
humilia non longe. Certe
excelsus est, et utique, si excelsa a longe cognoscit,
humilia longinquius debet advertere. Si ab excelsis
celsitudine sua longinquus est, ut ea a longe cognoscat;
quanto magis, ait aliquis, ab humilibus ejus
longe celsitudo secessit? Non ita est. Excelsus est
enim Deus, et humilia respicit. Quomodo ea respicit?
Prope est Dominus omnibus his qui obtriverunt cor [(Psal. XXXIII, 19)] .
Noli ergo quaerere montem altum,
unde tibi vicinior esse videaris. Si extollis te, longe
secedit a te: si humilias te, inclinat se ad te. Publicanus
de longe stabat, et ideo Deus illi facilius propinquabat:
nec oculos levare audebat ad coelum [(Luc. XVIII, 13)] ,
et jam secum habebat qui fecerat
coelum. Unde ergo jucundamur in Domino, si a nobis
tam longe est Dominus? Ut non sit longe, et ut
longe sit, tu facis. Ama, et propinquabit: ama, et
habitabit. Dominus in proximo est, nihil solliciti
fueritis [(Philipp. IV, 5 et 6)] . Vis videre quam si amaveris
tecum sit? Deus charitas est [(I Joan. IV, 8)]
. Quid
longe lateque volitant phantasmata cogitationis tuae,
et dicis tibi, Putas quid est Deus? putas qualis est
Deus? Quidquid finxeris, non est: quidquid cogitatione
comprehenderis, non est. Si enim ipse esset,
cogitatione comprehendi non posset. Sed ut aliquid
gustu accipias, Deus charitas est. Dicturus es mihi,
Putas quid est charitas? Charitas est qua diligimus.
Quid diligimus? Ineffabile bonum, bonum beneficum,
bonum bonorum omnium creatorem. Ipse te
delectet, a quo habes quidquid te delectat. Non peccatum
dico: nam peccatum solum ab illo non habes.
Excepto peccato, ab illo habes quidquid aliud
habes.
3.
Peccatum ipsum non amatur, sed ipse inordinatus
amor creaturae est peccatum. Non ergo,
quod dixi, Ipse te delectet, a quo habes quidquid
te delectat, peccatum intelligas, et dicas:
Ecce delectat me peccatum; numquid a Deo habeo
peccatum? Vide primo ne forte non te delectet
peccatum, sed aliud te delectet, ubi facias peccatum.
Amando ergo creaturam inordinate, contra usum honestum,
contra licitum, contra ipsius Creatoris legem
et voluntatem amando creaturam peccas. Non
ipsum peccatum amas: sed male amando quod amas,
illaquearis peccato. Escam in reti appetis, et nesciens
peccato vesceris; idemque sic defendis: Si peccatum
est multum bibere, quare vinum instituit Dominus?
Si peccatum est aurum amare, amator sum auri, non
Creatoris: Creator auri Deus est; quare creavit quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.