PL 38, col. 155
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et hoc malum evasuri quod non transibit; aeterna
sunt enim utraque. Non enim aliquid aeternum
promisit suis, et aliquid temporale minatus est impiis.
Quomodo vitam, beatitudinem, regnum, haereditatem
sempiternam sine fine promisit sanctis; sic
ignem aeternum minatus est impiis. Si quod promisit
nondum amamus, saltem quod minatus est timeamus.
SERMO XXIII . De versu 24 Psalmi LXXII, Tenuisti manum dexterae meae: et de visione Dei. Habitus in basilica Fausti.
CAPUT PRIMUM.
1.
Doctorum officium periculosum,
auditorum securior conditio. Quod cantavimus
Domino, propositum nobis ad loquendum
credamus: hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexterae meae,
et in voluntate
tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse
ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et
adjuvet misericordia et gratia sua me loquentem,
vos judicantes. Quanquam propter commoditatem
depromendae vocis altiore loco stare videamur;
tamen in ipso altiore loco vos judicatis, et nos judicamur.
Doctores dicimur, sed in multis doctorem
quaerimus: nec volumus nos haberi magistros. Periculosum
est enim et prohibitum, Domino ipso dicente, Ne velitis dici magistri; unus est magister vester
Christus
[(Matth. XXIII, 10)]
. Periculosum ergo magisterium;
discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui
meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem [(Psal.
L, 10)]
. Securior est enim verbi auditor, quam verbi
prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et
guadio gaudet propter vocem sponsi [(Joan. III, 29)] .
CAPUT II.
2.
Condiscipuli omnes sub Christo magistro.
Auditorum erga doctores officium. Et quia doctoris
Apostolus susceperat necessitate personam, videte
quid dicat: Cum timore et tremore multo fui apud vos [(I
Cor. II, 3)]
. Tutius ergo est, ut et nos qui loquimur, et
vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos
esse noverimus. Omnino tutius est, et hoc expedit, ut
nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos
vestros audiatis. Videte enim quia sollicitudo
nobis imposita est, ubi dicitur, Fratres, nolite plures
magistri fieri; in multis enim offendimus omnes. Quis
non contremiscat, cum Apostolus dicit, Omnes?
Quid sequitur? Quisquis in verbo non offendit, hic perfectus
est vir [(Jacobi III, 1 et 2)]
. Quis autem audeat dicere
se esse perfectum? Qui ergo stat et audit, in verbo