PL 38, col. 171

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

illum jacentem sub porticu; attendite esurientem,
attendite frigus patientem, attendite egenum,
attendite peregrinum. Facite quod soletis, facite
quod non soletis. Crescit doctrina, crescant opera
bona. Laudatis sementem, exhibete messem. Amen.
SERMO XXVI . De verbis Psalmi XCIV, Venite, adoremus et prosternamur ei, fleamus ante Dominum qui nos fecit, etc. Et de verbis Apostoli ad Galat. cap. 2, Nam si per Legem justitia, etc., et cap. 3, Si enim data esset Lex quae possit vivificare: et ad Rom. cap. 9, O homo tu quis es, etc., et cap. 11, O altitudo! etc. Contra haeresim Pelagianorum.
CAPUT PRIMUM.
1.
Homo a Deo creatus, a
Deo, cum ipsum rogat, non deseritur. Psalmus quem
cantavimus Deo, et nos invicem exhortati sumus, ut adoremus eum, et prosternamur illi, et fleamus ante Dominum
qui nos fecit,
admonet quaerere aliquanto diligentius,
quid sibi velit quod ait, Qui nos fecit. Quod
enim homo a Deo creatus est, nullus dubitat homo,
nisi qui ingratus est. Novimus enim, quia ita legimus,
et ita credidimus, quod fecit Deus hominem, inter
multa quae fecit, ad imaginem suam [(Gen. I, 26, 27)] .
Haec hominis est prima conditio, haec est humana
prima creatura. Non tamen arbitror, hoc nos pro
magno voluisse commonere Spiritum sanctum in hoc
psalmo, quod ait, Fleamus ante Dominum qui nos fecit:
alio enim loco dicit, Ipse fecit nos, et non ipsi nos [(Psal. XCIX, 3)]
.
Unde quidem, ut dixi, christianus
dubitat nemo: quia non solum Deus creavit primum
hominem, ex quo omnes homines, sed Deus hodieque
creat singulos homines; ille qui ait cuidam sancto
suo, Priusquam te formarem in utero, novi te [(Jerem.
I, 5)]
. Prius ergo creavit hominem sine homine, modo
creat hominem ex homine. Tamen sive hominem sine
homine, sive hominem ex homine, Ipse fecit nos, et
non ipsi nos. Ad istum itaque primum verborum istorum
et facilem sensum, sed tamen verum, adoremus
eum, fratres, et prosternamur ei, et ploremus ante Dominum
qui nos fecit. Non enim fecit, et deserit: non
enim curavit facere, et non curat custodire. Ploremus
ante Dominum, qui nos fecit: quia non ploravimus
quando nos fecit, et tamen fecit. Qui ergo fecit antequam
rogaretur, deserit cum rogatur? Tanquam ergo
dubitaret homo utrum exaudiretur orans, admonuit
eum Scriptura, cum dicit, Ploremus ante Dominum
qui nos fecit. Utique exaudit quos fecit: utique non
potest non curare quos fecit.
CAPUT II.
2.
Pelagianorum error, se a Deo
factos homines, a se autem justos. Verumtamen altiore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.