PL 38, col. 475
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 25.2 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 25.3 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 25.1
in re gesta. Evangelii lectio quam modo audivimus,
admonet humilitatem omnium nostrum, videre
et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et
festinandum sit. Non enim nihil significat navis illa
portans discipulos, quae contrario vento laborabat in
fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis
ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens
ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans
super mare, et confirmavit eos ascendens in navem,
fluctusque placavit. Quid autem mirum, si omnia placare
potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam
ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu.
Sed ante istam evidentiam
turbati sunt, videntes eum super mare. Dixerunt
enim: Phantasma est. Ille autem ascendens in navem,
abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum,
ubi jam amplius dubitatione periclitabantur
mente, quam corpore in fluctibus.
CAPUT II.
2.
Quid significet transitus maris in
navi. In omnibus tamen quae fecit Dominus, admonet
nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe
in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes
ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itinere
fluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in
navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi
certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum
qui natat in pelago, aliquando magnitudine
maris victus absorbetur et mergitur. Opus est ergo ut
in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare
hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas
nostra portatur, crux est Domini, in qua signamur,
et ab hujus mundi submersionibus vindicamur.
Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur
nobis.
3.
Christi in monte oratio. Quod enim ascendit
relictis turbis solus Dominus orare in montem, mons
ille alta coelorum significat. Relictis enim turbis, solus
Dominus post resurrectionem ascendit in coelum,
et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit [(Rom. VIII, 34)] .
Est ergo quod significat, relictis turbis,
ascendit in montem ut solus oraret. Solus enim
est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem
corporis ad dexteram Patris, pontifex et advocatus
precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut
caetera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat
pro nobis, quasi in montis verticem, super celsitudinem
omnium creaturarum, solus orat.
CAPUT III.
4.
Navis jactata tempestate. Interea
navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat
et quatitur tempestatibus tentationum: et non
quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus,
et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed
major est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra
fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam,
veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne
turbati in navi excutiamus nos, et projiciamus in
mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola
portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur
quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te