PL 38, col. 485
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 27.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 27.6 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 27.0
et dimittentur vobis peccata vestra. Quis desperaret sibi
donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis
donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Judaeorum:
conversi sunt, baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt,
et sanguinem quem saevientes fuderunt,
credentes biberunt. Quemadmodum autem sint conversi,
quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum.
Nam omnia quae possidebant, vendiderunt,
atque pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum
posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus
cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed
erant illis omnia communia. Et erat illis, sicut scriptum
est, anima una et cor unum in Deum [(Act. II,
et IV)]
. Ecce sunt oves de quibus dixit, Non sum missus,
nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illis enim
exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saevientibus
crucifixus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Intelligebat medicus
phreneticos mente perdita medicum occidentes,
et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum
facientes. De Domino enim occiso omnes curati sumus,
illius sanguine redempti, pane illius corporis
a fame liberati. Hanc ergo praesentiam Christus Judaeis
exhibuit. Hoc ergo ait, Non sum missus, nisi ad
oves quae perierunt domus Israel: ut illis praesentiam
sui corporis exhiberet; non ut oves quas habebat in
Gentibus, contemneret et praeteriret.
CAPUT IV.
5.
Ad gentes Christus non missus est,
sed misit. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos
misit. Et illic impletum est quod propheta
dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte
quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi,
id est, cui praesentiam
meam non exhibui, servivit mihi. Quomodo? Sequitur, In auditu auris obaudivit mihi
[(Psal. XVII, 45)]
: hoc
est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium
major laus. Illi enim viderunt, et occiderunt:
Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem
vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo
cantavimus, Congrega nos de Gentibus, ut confiteamur
nomini tuo, et gloriemur in laude tua [(Psal. CV, 47)]
,
ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus
magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur,
missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo
ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus, et
multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes crediderunt.
Testes sunt ejus Epistolae.
6.
Filia Archisynagogi, et Haemorrhoissa. Habes
hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi
quaedam defuncta erat, pater ejus rogabat
Dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in
periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam
et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et
dictum est patri, Puella mortua est, noli jam vexare
magistrum. Dominus autem qui sciebat se posse mortuos
suscitare, non abstulit spem desperato, et ait
patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad puellam: