PL 38, col. 511
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 32.11 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 32.10 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 32.12
ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et
indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia
de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum [(Matth. I, 19, 20)] .
Peccavit ergo in te frater tuus; si
tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit. Nam si
multis audientibus tibi fecit injuriam, et in illos peccavit,
quos testes suae iniquitatis effecit. Dico enim,
fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis
agnoscere. Quando me audiente, fratri meo
quisque injuriam facit, absit ut a me injuriam illam
alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et mihi
plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa
corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram
omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae
peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordat
Scriptura.
CAPUT VIII.
11.
Correptionis modus, curve secreto
fiat. Peccata carnis mortifera. Sic agamus et
sic agendum est, non solum quando in nos peccatur,
sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur.
In secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne
volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos
volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus
quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem
homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego
volo publice corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus
nec prodo, nec negligo: corripio in secreto;
pono ante oculos Dei judicium; terreo cruentam conscientiam;
persuadeo poenitentiam. Hac charitate
praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt
nos, quod quasi non corripiamus: aut
putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere
quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio:
sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare.
Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto
peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus
suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum
salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed
in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur
malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante
omnia ostendentes homini in tali peccato constituto
sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse
mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio
qua perversitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia
nulla et vana conquirunt, dicentes, Peccata
carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros judicat Deus?
Ecce attende,
quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus
audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus
tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus
amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi
ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae
in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores
autem et adulteros judicat Deus [(Hebr. XIII, 4)]
.
CAPUT IX.
12.
Vita cito emendanda. Age
ergo, frater, esto correctus. Times ne te inscribat
inimicus; et non times ne te judicet Deus? Ubi est fides?