PL 38, col. 533

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 37.6 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 37.7 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 37.5

acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post
unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam,
illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum
temporis acceperunt. Primi justi, sicut Abel,
sicut Noe, quasi prima hora vocati, felicitatem resurrectionis
nobiscum accepturi sunt. Alii justi post illos,
Abraham, Isaac, Jacob, et quicumque erant saeculi
ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem
resurrectionis accepturi sunt nobiscum. Alii justi,
Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam
hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum
accepturi sunt. Post ipsos Prophetae sancti tanquam
nona hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi
sunt. In fine saeculi omnes Christiani tanquam
undecima hora vocati, felicitatem illius resurrectionis
cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi
sunt: sed videte illos primos, post quantum
tempus accipiunt. Si ergo illi primi post multum tempus,
nos post modicum tempus; quamvis simul accipiamus,
priores videmur accepisse, quia merces nostra
non tardabit.
6.
Denarius vita aeterna. Erimus ergo in illa mercede
omnes aequales, tanquam primi novissimi, et
novissimi primi: quia denarius ille vita aeterna est,
et in vita aeterna omnes aequales erunt. Quamvis enim
meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius
minus: quod tamen ad vitam aeternam pertinet,
aequalis erit omnibus. Non enim alteri erit longius,
alteri brevius, quod pariter sempiternum est: quod
non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. Alio
modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit
integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni
operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo:
illud alio modo: tamen quantum pertinet ad vivere
in aeternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo.
Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque
claritatibus vivat: et ille denarius vita aeterna est.
Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit,
contra eum qui post modicum tempus accepit. Illi redditur,
illi donatur; utrisque tamen una res donatur.
CAPUT V.
7.
Quomodo aliter intelliguntur vocati
hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid,
et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua
intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius saeculi
justi, tertia Abraham et ipsius saeculi justi, sexta
Moyses et Aaron et ipsius saeculi justi, nona Prophetae
et ipsius saeculi justi, undecima tanquam in fine saeculi
Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis
hujus, et in ista vita nostra potest adverti haec
similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui
recentes ab utero matris incipiunt esse christiani;
quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes; quasi nona,
vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti:
unum tamen vitae aeternae denarium omnes accepturi.
CAPUT VI.
8.
In eos qui vocati ad vineam venire
differunt. Sed attendite et intelligite, fratres mei, ne
ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus
est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.