PL 38, col. 615

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 53.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 53.4 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 53.6

Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius,
Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est,
nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria
non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus
omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum
necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi
multi habeamus cor unum.
CAPUT IV.
5.
Bonum Marthae, ministerium:
melior pars Mariae. Bona sunt ministeria circa pauperes,
et maxime circa sanctos Dei servitia debita,
obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur,
dicente Apostolo, Si nos vobis spiritualia seminavimus,
magnum est si carnalia vestra metamus [(I Cor. IX, 11)]
?
Bona sunt, exhortamur ad haec, et in verbo Domini
aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos.
Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant,
Angelos susceperunt [(Hebr. XIII, 2)] . Bona sunt
haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim
habet ex necessitate occupationem: istud autem ex
charitate suavitatem. Vult homo occurrere quando
ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod
deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam
si Martha ad illa sufficeret, adjutorium sororis non
posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia
sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria
sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria
meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem.
Audi unde meliorem: Quae non auferetur ab ea.
A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna
est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod elegit.
Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem
vita augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur.
CAPUT V.
6.
Marthae ministerium ad Mariae quietem
tendit. Caeterum tu Martha, pace tua dixerim,
in bono ministerio benedicta, pro isto labore tuo
mercedem quaeris, quietem. Modo occupata es circa
multum ministerium, pascere vis mortalia corpora,
licet sanctorum: numquid cum veneris ad illam
patriam, invenies peregrinum, quem suscipias
hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas?
sitientem, cui potum porrigas? aegrum, quem visites?
litigantem, quem concordes? mortuum, quem sepelias?
Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi erit?
Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus.
Ideo hoc ibi erit plenum atque perfectum, quod hic
elegit Maria: de illa mensa opulenta, de verbo Domini
micas colligebat. Nam vultis nosse quid ibi erit?
Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia
faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit illis [(Luc. XII, 37)]
.
Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere
quid est, nisi requiescere? Quid est, Transibit, et
ministrabit illis? Prius transit, et sic ministrat. Sed
ubi? In illo convivio superno, de quo dicit: Amen
dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent
cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum [(Matth. VIII, 11)]
.
Ibi Dominus pascit, sed prius hinc
transit. Nam ut noveritis, Pascha Transitus interpretatur.
Venit Dominus, fecit divina, passus est humana.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.