PL 38, col. 773

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 90.1 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 90.2 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 90.0

1.
Fides in Christum. Quid est quod audivimus,
fratres, dicentem Dominum, Qui credit in
me, non credit in me, sed in eum qui me misit? Bonum
est nobis credere in Christum; maxime quia ipse
aperte etiam dixit istud quod audistis, hoc est, quoniam
ipse lux venerat in mundum, et qui credit in
eum, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen
vitae [(Joan. VIII, 12)] . Bonum est ergo credere in
Christum. Magnum bonum est credere in Christum:
et magnum malum est non credere in Christum.
Sed quia Christus Filius de Patre est quidquid est,
Pater autem non est de Filio, sed Pater est Filii;
commendat quidem in se fidem, sed honorem revocat
ad auctorem.
2.
Nativitates Christi duae. Hoc enim firmum et
fixum tenete, si vultis perseverare catholici, quia
Deus Pater Deum Filium genuit sine tempore, et
fecit ex Virgine in tempore. Nativitas illa excedit
tempora: nativitas ista illuminat tempora. Ambae
tamen nativitates mirabiles: illa sine matre, ista sine
patre. Quando genuit Deus Filium, de se genuit, non
de matre: quando genuit mater filium, virgo genuit,
non de viro. De Patre natus est sine initio: de matre
natus est hodie certo initio. De Patre natus
fecit nos: de matre natus refecit nos. De Patre natus
est, ut essemus: de matre natus est, ne periremus.
Genuit autem Pater aequalem sibi, et totum quidquid
est Filius, habet de Patre. Quod autem Deus Pater
est, non habet de Filio. Itaque dicimus Patrem Deum
de nullo, Filium Deum de Deo. Propterea omne quod
Filius facit mirabiliter, omne quod dicit veraciter, ei
tribuit de quo est; nec esse potest aliud, quam ille
de quo est. Adam factus est homo: potuit esse aliud,
quam est factus. Factus est enim justus, et potuit
esse injustus. Unigenitus autem Dei Filius, quod est,
hoc mutari non potest: in aliud converti non potest,
minui non potest, quod erat non esse non potest,
non esse Patri aequalis non potest. Sed plane ille, qui
omnia Filio dedit nascenti, dedit non indigenti; sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.