PL 38, col. 841
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
peccatum. Peccatum quomodo regnum amittit. Hesterna
lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi dictum
est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne
autem legi peccati. In qua conclusione demonstravit
Apostolus, ad hoc se dixisse quae supra dixerat, Jam
non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum [(Rom. VII, 25, 20)]
;
quia non mente operabatur consentiendo,
sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati
nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata,
id est, ex carnali concupiscentia. Quidquid enim est
peccatorum in dictis, in factis, in cogitationibus, non
exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur
nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae delectationi
si resistamus, si non consentiamus, si membra
velut arma non ministremus; non regnat peccatum in
nostro mortali corpore. Peccatum enim ante regnum
perdit, et sic perit. In hac ergo vita, quantum ad sanctos
attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim
regnum perdit, quando post concupiscentias nostras
non imus: ibi autem perit, quando dicetur, Ubi est,
mors, contentio tua?
CAPUT II.
2.
Quomodo in sanctis nulla hic damnatio.
Ergo cum dixisset Apostolus, Mente servio
legi Dei, carne autem legi peccati; non dando membra
committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo,
nec tamen illicitae concupiscentiae manus dando:
ergo cum dixisset, Mente servio legi Dei, carne autem
legi peccati; subjecit et ait, Nulla ergo condemnatio est
nunc his qui sunt in Christo Jesu [(Rom. VIII, 1)]
. His
qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt in
Christo Jesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc
postea futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta,
ut nec concupiscentia sit in te, contra quam
contendas, cum qua confligas, cui non consentias,
quam frenes et domes: post exspecta, quia nec ipsa
erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore
etiam postea erit; Ubi est, mors, contentio tua?
falsum erit. Quid ergo postea futurum sit, sciamus. Tunc
enim fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors
in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors,
aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus
autem peccati, lex [(I Cor. XV, 54-56)]
. Quia ex prohibibitione
auctum est desiderium, non exstinctum. Lex
peccato dedit virtutem, tantummodo per litteram jubendo,
non per spiritum subveniendo. Ergo tunc non
erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc, quaeris? Quod
et paulo ante dixit: Nunc autem jam non ego operor
illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud?
Non consentio, non annuo, non decerno, semper mihi
displicet: membra mea teneo. Et magnum est hoc:
cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant
corporis membra, quando non regnat peccatum,
id est, carnis concupiscentia; plus habet juris
mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma
iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis ad movenda
membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis,
et membra carnis: mens tamen quia dominatum
habet: si tamen desuper adjuvetur, ne cum ei multum