PL 38, col. 868

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quousque fruamur specie, claruit, quantum arbitror,
Charitati vestrae. Incipitur ergo a fide, ut perveniatur
ad speciem: via curritur, patria quaeritur. In peregrinatione
dicit anima nostra: Quoniam ante te est
omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est
absconditus [(Psal. XXXVII, 10)]
. In patria vero nullus
orandi locus erit, sed tantum laudandi. Quare orandi
locus nullus erit? Quia nihil deest. Quod hic creditur,
ibi videtur; quod hic speratur, ibi tenetur; quod hic
petitur, ibi accipitur. Perfectio tamen in hac vita
nonnulla est, ad quam sancti martyres pervenerunt.
Ideoque habet ecclesiastica disciplina, quod fideles
noverunt, cum martyres eo loco recitantur ad altare
Dei, ubi non pro ipsis oretur: pro caeteris autem
commemoratis defunctis oratur. Injuria est enim, pro
martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari.
Certavit enim contra peccatum usque ad
sanguinem. Quibusdam vero adhuc imperfectis, et
tamen ex parte justificatis, ad Hebraeos dicit Apostolus: Nondum enim usque ad sanguinem pugnastis, adversus
peccatum certantes
[(Hebr. XII, 4)]
. Si ergo illi
nondum usque ad sanguinem, procul dubio aliqui
usque ad sanguinem. Qui usque ad sanguinem? Utique
sancti martyres; de quibus lectio sancti apostoli
Jacobi modo audita est. Omne gaudium existimate,
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Perfectis
jam dicitur, qui etiam possunt dicere: Proba
me, Domine, et tenta me [(Psal. XXV, 2)]
. Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem
opus perfectum habet.
CAPUT II.
2.
Justitiae amor admittit aliquot gradus.
Primus gradus. Delectationes sensuum licitae et
illicitae. Amanda est enim justitia; et in hac justitia
amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori
justitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse
est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter
omnia quae delectant, plus te delectet ipsa justitia;
non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet.
Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem nostram,
ut cibus et potus delectant esurientes atque
sitientes; ut nos delectat haec lux, quae de coelo funditur
sole exorto, vel quae de sideribus et luna fulget,
vel quae in terra accenditur luminibus consolantibus
tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima
cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam
tactum nostrum quaecumque pertinent ad carnis aliquam
voluptatem. Et haec omnia, quae nos delectant
in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant
enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae:
sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum.
Haec licita, illa illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus
delectat auditum: sed delectant auditum etiam
cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant
olfactum flores et aromata, et haec Dei creatura:
delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum.
Hoc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non
prohibitus; delectant gustum etiam epulae sacrilegorum
sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant
conjugales amplexus: delectant etiam meretricum.
Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi, esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.