PL 38, col. 869

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes.
Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas
delectationes; et ei delectationi qua licite delectaris,
praepone justitiam.
CAPUT III.
3.
Delectatio mentis de justitia et
fide. Constituamus ante oculos, propter hoc quod
dixi, exemplum certaminis. Interrogo utrum ames
justitiam: respondebis, Amo. Quod non responderes
veraciter, nisi te aliquatenus delectaret. Non enim
amatur, nisi quod delectat. Delectare in Domino [(Psal. XXXVI, 4)]
,
Scriptura dicit. Dominus autem justitia
est. Non enim tibi fingere debes Deum quasi
idolum. Invisibilibus similis est Deus; et ea in nobis
sunt meliora, quae sunt invisibilia. Melior est fides
quam caro, melior est fides quam aurum, et melior
est fides quam argentum, quam pecunia, quam praedia,
quam familia, quam divitiae; et ista omnia videntur,
fides non videtur. Cui ergo similiorem putabimus
Deum, visibilibus, an invisibilibus? pretiosis,
an vilibus? De vilioribus loquar. Habes duos servos,
unum deformem corpore, alium pulcherrimum; sed
illum deformem fidelem, alterum infidelem. Dic mihi
quem plus diligas: et video te amare invisibilia.
Quid ergo, quando plus amas servum fidelem, licet
corpore deformem, quam pulchrum infidelem, errasti,
et foeda pulchris praeposuisti? Utique non:
sed pulchriora foedis praeposuisti. Contempsisti enim
oculos carnis, et erexisti oculos cordis. Interrogasti
oculos carnis, et quid tibi renuntiaverunt? Iste pulcher
est, ille foedus. Repulisti eos, eorum testimonium
reprobasti: erexisti oculos cordis in servum
fidelem, et in servum infidelem: istum invenisti
foedum carne, illum pulchrum; sed pronuntiasti
et dixisti, Quid fide pulchrius? quid infidelitate deformius?
CAPUT IV.
4.
Justitia prae omnibus licitis delectationibus
amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus,
hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est justitia.
Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores
sensus delectantur delectatione justitiae. Si
habes oculos interiores, vide justitiae lumen: Quoniam
apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus
lumen [(Psal. XXXV, 10)]
. De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam
in morte
[(Psal. XII, 4)]
. Item si habes aures interiores,
audi justitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat
[(Luc. VIII, 8)]
.
Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi
bonus odor sumus Deo in omni loco [(II Cor. II, 15)]
.
Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte,
quoniam suavis est Dominus [(Psal. XXXIII, 9)]
. Si habes
tactum interius, audi quid sponsa cantet de
sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus
amplectetur me [(Cant. II, 6)]
.
5.
Justitiae delectatio anteponenda caeteris delectationibus.
Exemplum ergo, ut dicere coeperam, hujus
certaminis proponamus. Videamus, fratres mei, quisnam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.