PL 38, col. 883

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Charitas timorem alium pellit,
alium introducit. Timor servilis. Timor castus. Dixi
quid timeatis, dixi quid appetatis. Sectamini charitatem,
intret charitas; admittite illam, timendo peccare,
admittite amorem non peccantem, admittite amorem
bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit
timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor
minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor
erit: quia perfecta charitas foras mittit timorem [(I Joan. IV, 18)] .
Intrat ergo charitas, pellit
timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet,
secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum
castum, permanentem in saeculum saeculi [(Psal.
XVIII, 10)] . Servilis timor est, quo times cum diabolo
ardere: timor castus est, quo times Deo displicere.
Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate
affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne
jubeat eum verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat
carcere includi, jubeat eum pistrino conteri. Haec
timens servus non peccat: sed quando senserit absentes
oculos domini sui, nec habuerit testem a quo
possit convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat,
non justitiam diligebat. Vir autem bonus, vir
justus, homo liber [(nam solus justus est liber; omnis
enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan.
VIII, 34] )] , delectatur ipsa justitia: et si possit sine
teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit
audire Deum dicentem sibi, Video te cum peccas,
non te damnabo, sed displices mihi: ille nolens displicere
oculis patris, non formidolosi judicis, timet,
non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur;
sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat
oculis amantis. Si enim amat ipse, et amantem
sui dominum sentit, non facit quod displicet
amanti se.
CAPUT X.
10.
Vis impuri amoris. Lubricos et
inhonestos amatores attendite; si quis amore feminae
lascivus et nequam vestit se aliter quam illi placet,
vestit se aliter quam amatae suae placet, aut ornat se
aliter quam illi placet. Illa dixerit, Nolo habeas talem
byrrhum; non habet: si per hiemem illi dicat,
In lacerna te amo; eligit tremere, quam displicere.
Numquid illa cui displicet, damnatura est? numquid
in carcerem missura? numquid tortores adhibitura?
Hoc solum ibi timetur, Non te videbo: hoc solum ibi
contremiscitur, Faciem meam non videbis. Si hoc
impudica dicit, et terret; Deus dicit, et non terret?
Sane plurimum; sed si amamus. Si autem non amamus,
non inde terremur; sed terremur ut servi, de
igne, de gehenna, de atrocissimis tartareis minis, de
exaggeratissimis diaboli angelis, ejusque suppliciis?
Vel inde terreamur. Si illud minus amamus, vel illa
timeamus.
CAPUT XI.
11.
Virgines sacras amor facit. Ornamenta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.