PL 39, col. 2071
Sermones suppositii de tempore (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P
Salvatore clamasse dicitur, Memento mei, Domine, dum
veneris in regnum tuum [(Luc. XXIII, 42)]
. Attendite ergo,
charissimi, et videte quid fidelis obtinet, quid meretur.
Regnum Salvatoris latro poscit in cruce: et dum
poenae multitudinem patitur, ad praemia aeterna perducitur.
Imitamini ergo ejus devotionem, imitamini
amare Christum: quod poscit latro moriendo, vos
desiderate bene vivendo. Illius credulitati paradisus
aperitur, et nostrae spei aeternorum monstratur firmitas
praemiorum. Laetemur ergo et exsultemus in hac
die, in qua Dominus resurgens perculit mortem, intulit
salutem.
3.
Fidejussorum officium. Hoc itaque admoneo, fratres
dilectissimi, ut quoties Paschalis solemnitas venit,
quicumque viri, quaecumque mulieres de sacro fonte
filios spiritualiter exceperunt, cognoscant se pro ipsis
fidejussores apud Deum exstitisse: et ideo semper
illis sollicitudinem verae charitatis impendant. Admoneant,
ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad
nuptias servent, a maledicto vel perjurio linguam refrenent,
cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant;
non superbiant, non invideant, iracundiam
vel odium in corde non teneant; auguria non observent,
phylacteria vel characteres diabolicos nec sibi
nec suis aliquando suspendant, praecantatores velut
ministros diaboli fugiant; fidem catholicam teneant,
ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate
lectiones divinas attentis auribus audiant; peregrinos
excipiant, et secundum quod ipsis in Baptismo
dictum est, hospitum pedes lavent; pacem et ipsi
teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant,
sacerdotibus et parentibus honorem et amorem
verae charitatis impendant. Haec ergo omnia et his
similia si filios et filias vestras admonere contenditis,
cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter pervenietis.
4.
Ad aedificationem proximi quisque tenetur. Nemo
se circumveniat, fratres charissimi; nullus homo sibi
soli vivit, aut sibi soli moritur: sed sicut frequenter
suggessi, quantoscumque aliquis exemplo sanctae
vitae aedificaverit, cum tantis et pro tantis mercedem
beatae retributionis accipiet; et quantiscumque exemplum
malae conversationis, etiamsi non eum illi sequantur,