PL 39, col. 2100

Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P

est; si non potest vivi, migrare hinc facit: non
exstinguit, sed accelerat ipsum praemium, ipsam
dulcedinem; quae cum venerit, sine fine erit. Opus
cum fine; merces sine fine. Nam et operarius deficeret
in via, nisi attenderet quid accepturus esset. Cum
enim attenderis quid sis accepturus, omnia tibi erunt
vilia quae pateris, nec digna aestimabis pro quibus
illud accipias. Miraberis tantum dari pro tantillo labore.
Via nostra Christus est, Christum attendite.
Pati venit, sed et glorificari; contemni, sed etiam
exaltari; mori, sed etiam resurgere.
6.
Pauli conversionis utilitas. Ista cogitantes, fratres
charissimi, non desperemus; quia etsi peccatores
sumus, magnum medicum habemus. Ipsum Medicum
audite: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores
ad poenitentiam [(Matth. IX, 13)]
. Utilitas autem rei
gestae hujus haec est: Apostolus ipse commemorat in
Epistolis suis. Dicit enim ad hoc sibi veniam datam
omnium peccatorum suorum, ut nemo de se desperet,
qui fuerit magnis peccatis involutus, et in
magnis sceleribus irretitus: quasi veniam non sit
accepturus, si conversus fuerit ad eum qui pendens
in cruce et pro persecutoribus oravit, dicens: Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
.
Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor
Gentium. Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor
et injuriosus [(I Tim. I, 13)]
. Vides meritum cui
poena debebatur? Ergo poena non redditur, sed misericordiam
pro poena consequitur. Gratia enim salvi
efficimur de peccatis nostris; largiente ipso Domino
nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
SERMO CXC. In Cathedra S. Petri, I.
1.
Festivitatis ratio. Institutio solemnitatis hodiernae
a senioribus nostris Cathedrae nomen accepit, ideo
quod primus Apostolorum Petrus hodie episcopatus
cathedram suscepisse referatur. Recte ergo Ecclesiae
Natalem sedis illius colunt, quam Apostolus pro
Ecclesiarum salute suscepit, dicente Domino: Tu es
Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam [(Matth. XVI, 18)]
. Petrum itaque fundamentum
Ecclesiae Dominus nominavit: et ideo digne fundamentum
hoc Ecclesia colit, supra quod ecclesiastici aedificii
altitudo consurgit. Unde convenienter Psalmus
qui lectus est, dicit, Exaltent eum in Ecclesia plebis,
et in cathedra seniorum laudent eum [(Psal. CVI, 32)]
.
Bene autem eum Deus in Ecclesia exaltari praecepit;
quia dignum est ut fundamentum hoc in Ecclesia honoretur,
per quod ad coelum conscenditur. Quod natalis
ergo cathedrae hodie colitur, sacerdotale honoratur
officium. Sibi hoc Ecclesiae praestant quibus
necesse est ut tanto plus habeant dignitatis, quanto

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.