PL 39, col. 2129
Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P
fide sua ignis mutaret, sed ut probatum Domino suo
redderet. Tali enim incendio beata consecrata sunt
viscera, non condemnata. Convenit huic passioni
quod ait Apostolus, Ipse autem salvus erit, sic tamen
quasi per ignem [(I Cor. III, 15)]
. Salvus enim iste factus
est, dum venerabilis confessionis est incendio
concrematus. Haec est tota causa passionis, fratres,
propter quam morti addictus est sanctus vir, quod
sui similes caeteros hortaretur. Nam exhortatio illa in
tantum profecit, ut illo a saeculo recedente, fides
ejus regionis ipsius loca universa pervaserit. Ita
Christus tunc in beato martyre suo Laurentio persecutiones
passus est: nunc illic plurimi Christianorum
exsultant in populis.
3.
Martyres ante martyrium martyres fuisse necesse
est. Crucem tollere quid sit. Sufficere nobis debent ad
profectum salutis nostrae martyrum exempla sanctorum,
qui propter adipiscendam coelestem coronam,
omnibus se mandatis dominicis subdiderunt, et ita
cunctis devinxerunt se legibus Salvatoris, ut propter
ante actam vitam mererentur ad hanc martyrii gloriam
pervenire. Non enim illo in tempore tantum perfecerunt
praeceptum Domini, quo confessionis supplicium
pertulerunt; sed necesse fuit illos prius secundum
Evangelium vixisse, ut Christi passionibus potirentur.
Necesse est, inquam, ut initia bona fuerint, quorum
finis est optimus subsecutus; et martyres eos non
solum fuisse cum passi sunt, sed etiam tunc martyres
Christi esse cum viverent. Martyr enim graece,
latine Testis dicitur. Igitur quotiescumque bonis
affectibus mandatum Christi facimus, toties Christo
testimonium perhibemus. Unde et crux Domini non
tantum illa dicitur, quae passionis tempore ligni affixione
construitur; sed et illa quae totius vitae curriculo
cunctarum disciplinarum virtutibus coaptatur. De
qua mihi videtur Salvator dicere, Qui vult post me
venire, tollat crucem suam, et sequatur me [(Matth.
XVI, 21)]
. Numquid enim omnes martyres, qui secuti
sunt Dominum, crucifixi sunt cum Domino? Numquid
omnes virgines, qui juxta Apocalypsim sequuntur
Agnum Dei, crucifixi sunt ut sequantur [(Apoc.
XIV, 4)] ? Numquid Paulus apostolus crucifixus fuerat,
cum dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce
Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus
crucifixus est, et ego mundo [(Galat. VI, 14)]
? Hoc autem
dicit, ut intelligas crucem non ligni esse patibulum,
sed vitae virtutisque propositum. Tota igitur vita
christiani hominis, si secundum Evangelium vivat,
crux est atque martyrium.
SERMO CCVIII. In festo Assumptionis B. Mariae.
1.
Solemnitas haec praecipua et jam merito accepta.