PL 4, col. 352

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 56.3 · The Epistles of Cyprian 56.4 · The Epistles of Cyprian 56.0

tunc martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen
militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare, et
detrectare et recusare militiam debeamus, quando in
ipsa militia primus ambulaverit Dominus humilitatis
et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit
prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro
nobis ipse pateretur. Sit ante oculos vestros, fratres
dilectissimi, quod qui omne judicium a Patre solus
accepit et qui venturus est judicaturus, jam judicii
sui et cognitionis futurae sententiam protulerit,
praenuntians et contestans confessurum se
coram Patre suo confitentes et negaturum negantes.
Si mortem possemus evadere, merito mori timeremus:
porro autem, cum mortalem mori necesse sit, amplectamur
occasionem de divina promissione et dignatione

venientem, et fungamur exitu mortis
cum praemio immortalitatis, nec vereamur occidi,
quos constat quando occidimur coronari.
IV.
Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum
nostrum fugari conspexerit metu persecutionis
et spargi, conturbetur quod collectam fraternitatem
non videat, nec tractantes episcopos audiat. Simul
tunc omnes esse non possunt, quibus occidere
non licet, sed occidi necesse est. Ubicumque in illis
diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim
necessitate temporis corpore non spiritu separatus,
non moveatur ad fugae illius horrorem, nec
recedens et latens deserti loci solitudine terreatur.
Solus non est cui Christus in fuga comes est; solus
non est qui, templum Dei servans, ubicumque fuerit

sine Deo non est. Et si fugientem in solitudine ac
montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.