PL 4, col. 387
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: The Epistles of Cyprian 63.0
dominicis offeramus? Christum offerre opportebat
circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet
occasum et vesperam mundi, sicut in Exodo scriptum
est: Et occident illum omne vulgus synagogae
filiorum Israel ad vesperam [(Exod. XII, 6)]
. Et iterum in
Psalmis: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [(Psal. CXL, 2)]
.
Nos autem resurrectionem Domini
mane celebramus.
XVII.
Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis
omnibus facimus (passio est enim Domini sacrificium
quod offerimus), nihil aliud quam quod ille fecit
facere debemus. Scriptura enim dicit: Quotiescumque
enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis,
mortem Domini annuntiabitis quoadusque veniat [(I Cor. II, 26)]
.
Quotiescumque ergo calicem in commemorationem
Domini et passionis ejus offerimus, id
quod constat Dominum fecisse faciamus. Et viderit,
frater charissime; si quis de antecessoribus nostris vel
ignoranter vel simpliciter non hoc observavit et tenuit
quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo
docuit, potest simplicitati ejus de indulgentia Domini
venia concedi. Nobis vero non poterit ignosci, qui
nunc a Domino admoniti et instructi sumus ut calicem
Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus
obtulit, offeramus; et de hoc quoque ad collegas
nostros litteras dirigamus, ut ubique lex evangelica
et traditio Dominica servetur, et ab eo quod Christus
et docuit et fecit non recedatur.
XVIII.
Quae ultra jam contemnere et in errore
pristino perseverare, quid aliud est quam incurrere in
objurgationem 110 Domini increpantis in Psalmo et dicentis: Ad quid exponis justificationes meas et assumis
testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam,
et abjecisti sermones meos retro. Si videbas
furem, concurrebas ei, et inter moechos particulam ponebas [(Psal. XLIX, 16-18)]
.
Exponere enim justificationes