PL 4, col. 531

De oratione dominica (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On the Lord's Prayer 17 · On the Lord's Prayer 18

incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati.
XVIII.
Procedente oratione postulamus et dicimus:
PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM DA NOBIS HODIE. Quod
potest et spiraliter et simpliciter intelligi, quia et
uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem.
Nam panis vitae Christus est; et panis hic omnium
non est, sed noster est. Et quomodo dicimus Pater
noster, quia intelligentium et credentium pater est,
sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum
qui corpus ejus contingunt panis est. Hunc autem
panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in
Christo sumus et Eucharistiam quotidie ad cibum
salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto,
dum abstenti et non communicantes a coelesti
pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso

praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de
coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in
aeternum. Panis autem quem ergo dedero caro mea est
pro saeculi vita [(Joan. VI, 51)]
. Quando ergo dicit in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.