PL 4, col. 535
De oratione dominica (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Lord's Prayer 22 · On the Lord's Prayer 23
nostra, fidelis et justus est Dominus qui nobis peccata
dimittat [(I Joan. I, 8)]
. In Epistola sua utrumque complexus
est, quod et rogare pro peccatis debeamus,
et impetremus indulgentiam cum rogamus. Ideo et
fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem
pollicitationis suae reservantem; quia qui orare nos
pro debitis et peccatis docuit, paternam misericordiam
promisit et veniam secuturam.
XXIII.
Adjunxit plane et addidit legem, certa nos
conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti
debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus
nostris dimittimus, scientes impetrari non
posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa
debitores nostros paria fecerimus. Idcirco et alio in
loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur
vobis [(Matth. VII, 2)]
. Et qui servus post dimissum
sibi a domino omne debitum conservo suo noluit
ipse dimittere [(Matth. XVIII, 34)] , in carcerem
religatur: quia indulgere conservo suo noluit, quod
sibi a Domino indultum fuerat amisit. Quae adhuc
fortius Christus in praeceptis suis majore censurae
suae vigore proponit: Cum steteritis, inquit, ad orationem,
remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et
Pater vester qui in coelis est remittat peccata vestra vobis.
Si autem vos non remiseritis, neque Pater vester qui in
coelis est remittet vobis peccata vestra [(Marc. XI, 25)]
.
Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum
tuam sententiam judiceris, et quod feceris
hoc et ipse patiaris. Pacificos enim et concordes
atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit, et
quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos
perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei
pace maneamus, et quibus spiritus unus est, unus
sit et animus et sensus. Sic nec sacrificium Deus
recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius