PL 4, col. 660

Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

autem
non possunt occidere. Magis autem metuite eum
qui potest animam et corpus occidere in gehennam [(Matth. X, 28)]
.
Et iterum: Qui amat animam suam,
perdet eam: et qui odit animam suam in isto saeculo,
in vitam aeternam conservabit illam [(Joan. XII, 25)]
.
CAP. VI.--QUOD, REDEMPTI ET VIVIFICATI CHRISTI SANGUINE, NIHIL CHRISTO PRAEPONERE DEBEAMUS.
In Evangelio Dominus loquitur et dicit: Qui diligit
patrem aut matrem super me, non est me dignus. Et
qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus.
Et qui non accipit crucem suam et sequitur me,
non est me dignus [(Matth. X, 37)]
. Sic et in Deuteronomio
scriptum est: Qui dicunt patri et matri, « Non
novi te, « et filios suos non agnoverunt, hi custodierunt
praecepta tua, et testamentum tuum servaverunt (Deut.

XXXIII, 9). Item apostolus Paulus: Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? pressura an angustia, an
persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an
gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te occidimur
tota die, aestimati sumus ut oves victimae,
sed in his
omnibus superamus propter eum qui dilexit nos [(Rom.
VIII, 35)]
. Et iterum: Non estis vestri: empti enim
estis pretio magno, glorificate et portate Deum in
corpore vestro [(I Cor. VI, 20)]
. Et iterum: Pro omnibus
mortuus est 266 Christus, ut et qui vivunt, jam non
sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit [(II Cor. V, 15)]
.
CAPUT VII.--EREPTOS DE FAUCIBUS DIABOLI, ET DE LAQUEIS SAECULI LIBERATOS, NON DEBERE DENUO AD SAECULUM REVERTI, NE PERDANT QUOD EVASERINT.

In Exodo, Judaicus populus, ad umbram nostri
et imaginem praefiguratus, cum, Deo tutore et vindice,
evasisset Pharaonis atque Aegypti, id est diaboli
et saeculi, durissimam servitutem; circa Deum
perfidus et ingratus, adversus Moysen mussitat, respiciens
solitudinis ac laboris incommoda, et non
intelligens libertatis ac salutis beneficia divina, reverti
quaerit ad Aegypti, hoc est ad saeculi, servitutem
unde fuerat exutus, cum magis fidere deberet
in Deum et credere; quoniam qui a diabolo et saeculo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.