PL 4, col. 661

Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

liberat populum suum, protegit liberatum: Quid hoc nobis,
inquiunt, fecisti in ejiciendo nos de
Aegypto? melius est nobis servire Aegyptiis quam
mori in solitudine hac. Et dixit Moyses ad populum:
Fidite, et state, et cernite salutem quae a Domino est,
quam vobis faciet hodie: Dominus ipse pugnabit pro
vobis, et vos tacebitis [(Exod. XIV, 11)]
. Quod nos admonens
in Evangelio suo Dominus, et docens ne ad
diabolum rursus et ad saeculum, quibus renuntiavimus
et unde evasimus, revertamur, dicit: Nemo
retro attendens et superponens manum suam super
aratrum, aptus est regno Dei [(Luc. IX, 62)]
. Et iterum: Et qui in agro est, non convertatur retro.
Memores estote
uxoris Loth [(Luc. XVII, 31)]
. Ac, ne quis aliqua vel
cupiditate rerum, vel suorum dulcedine retardetur quominus

et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos
[(Joan.
VIII, 31)]
. Praemonens quoque nos paratos semper
esse debere, et expeditos in procinctu firmiter stare,
addit et dicit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae
ardentes; et vos similes hominibus exspectantibus dominum
suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit
et pulsaverit, aperiant ei. Beati servi illi, quos adveniens
dominus invenerit vigilantes [(Luc. XII, 35)]
. Item beatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.