PL 4, col. 683
Testimonia adversus Judaeos (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere
a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissam peccatorum usque in omnes
gentes [(Luc. XXIV, 44-47)] .
CAP. V. - NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
Apud Esaiam: Et, si non credideritis, neque intelligetis [(Isa. VII, 9)] .
Item Dominus in Evangelio: Si
enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis
vestris [(Joan. VIII, 24)] . Fide autem stare justitiam
et illic esse vitam praedictum est apud Abacuc: Justus autem ex fide mea vivet
[(Abac. II, 4)] . Inde
Abraham pater gentium credidit. In Genesi: Credidit
Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen.
XV, 6). Item Paulus ad Galatas: Abraham credidit
Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis
ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
Providens autem Scriptura divina quia ex fide justificat
Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in
illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti
sunt cum fideli Abraham [(Gal. III, 6-9)] .
CAP. VI. - QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
Apud Esaiam: Terra vestra deserta, civitates vestrae
igni exustae; regionem vestram in conspectu vestro,
alieni comedent eam; et deserta et subversa a populis
alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et
sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae
expugnatur. Et nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis
semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similaremur
[(Isa., I, 7-9)] . Item in Evangelio Dominus
dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas,
et lapidas missos ad te, quoties volui congregare
filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas!
et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta
[(Matth. XXIII, 37, 38)] .
CAP. VII. - ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
Apud Esaiam: Venite, ambulemus in lumine Domini.
Dimisit enim populum suum domum Israel [(Isa.
II, 5, 6)] . Item in Evangelio suo cata Joannem: Fuit
lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem