PL 40, col. 158

De quaestionibus Dulcitii (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quodam vitae genere acquiritur, dum in hoc
corpore vivitur, ut aliquid adjuvent ista defunctos:
ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt,
eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint,
adjuvantur. Sunt enim quos omnino nihil adjuvant
ista; sive pro eis fiant, quorum tam mala sunt merita,
ut neque talibus digni sint adjuvari; sive pro
eis quorum tam bona, ut talibus non indigeant adjumentis.
Genere igitur vitae quod gessit quisque per
corpus, efficitur ut prosint vel non prosint, quaecumque
pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. Nam
meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum
est in hac vita, frustra quaeritur post hanc vitam.

Ita fit ut neque inaniter Ecclesia, vel suorum cura
pro defunctis, quod potuerit religionis impendat, et
tamen ferat unusquisque secundum ea quae gessit per
corpus, sive bonum, sive malum, reddente Domino
unicuique secundum opera ejus. Ut enim hoc quod
impenditur, possit ei prodesse post corpus, in ea vita
est acquisitum, quam gessit in corpore » [(De Cura pro
Mort. ger., cap. 1)] .
4.
Dixi etiam tale aliquid ad Laurentium, quod ita
se habet: « Tempus autem, inquam, quod inter hominis
mortem et ultimam resurrectionem interpositum
est, animas abditis receptaculis continet, sicut
unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo
quod sortita est in carne dum viveret. Neque negandum

est defunctorum animas pietate suorum viventium
relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur,
vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec
prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possent
prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi
modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem;
nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem:
est vero talis in bono, ut his non requirat; est
et rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec
vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum
comparatur, quo post hanc vitam possit relevari quispiam,
vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic
neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non
igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat

Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae,
qua dictum est, Omnes enim astabimus ante tribunal
Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus
gessit, sive bonum sive malum; quia etiam hoc
meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit,
ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus
prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter
differentiam vitae quam quisque gessit in corpore?
Cum ergo sacrificia, sive altaris, sive quarumcumque
eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur,
pro valde bonis gratiarum actiones sunt;
pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde
malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescumque
vivorum consolationes sunt. Quibus autem
prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio,
aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio » [(Enchir.,
capp. 109, 110)] .
QUAEST. III.--1. Utrum in adventu Domini mox futurum sit judicium, anve illi morituri sint, qui rapientur in nubibus obviam Domino. Symbolum regula fidei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.