PL 40, col. 119

De diversis quaestionibus ad Simplicianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Illi enim electi. qui congruenter vocati: illi autem
qui non congruebant neque contemperabantur vocationi,
non electi, quia non secuti, quamvis vocati.
Item verum est, Non volentis neque currentis, sed miseren
is est Dei; quia etiamsi multos vocet, eorum tamen
miseretur, quos ita vocat, quomodo eis vocari
aptum est, ut sequantur. Falsum est autem si quis
dicit, Igitur non miserentis Dei, sed volentis atque
currentis est hominis: quia nullius Deus frustra miseretur;
cujus autem miseretur, sic eum vocat, quomodo
scit ei congruere, ut vocantem non respuat.
14.
Hic dicet aliquis: Cur ergo Esau non sic est
vocatus, ut vellet obedire? Videmus enim alios
aliter iisdem rebus demonstratis vel significatis ad
credendum moveri. Sicut exempli gratia, Simeon in
Dominum nostrum Jesum Christum adhuc infantem
parvulum credidit, Spiritu ei revelante cognoscens [(Luc. II, 25)] .
Nathanael ad unam sententiam, quam
ab illo audivit, Priusquam te Philippus vocaret, cum
esses sub arbore fici, vidi te; respondit, Rabbi, tu es
Filius Dei, tu es rex Israel [(Joan. I, 48, 49)]
. Quod
tanto post quia confessus est Petrus, meruit audire
quod beatus sit, et quod ei darentur claves regni coelorum [(Matth. XVI, 16-19)] .
Miraculo facto in Cana
Galilaeae, quod initium signorum Jesu Joannes evangelista
commemorat, aqua in vinum conversa, crediderunt
in eum discipuli ejus [(Joan. II, 11)] . Multos
loquendo incitavit ad fidem: multi nec suscitatis
mortuis crediderunt. De cruce atque morte ejus conterriti
etiam discipuli titubarunt; et tamen latro tunc
credidit, cum eum non praestantiorem videret in operibus,
sed consortio crucis aequalem [(Luc. XXIII, 40-42)] .
Unus etiam de numero discipulorum post ejus
resurrectionem, non tam viventibus membris, quam
recentibus cicatricibus credidit [(Joan. XX, 27)] : multi
ex eorum numero a quibus crucifixus est, qui videntes
eum miracula facientem contempserant discipulis
eum praedicantibus et in nomine ejus talia facientibus
crediderunt [(Act. II-IV)] . Cum ergo alius sic,
alius autem sic moveatur ad fidem, eademque res saepe
alio modo dicta moveat, alio modo dicta non moveat;
aliumque moveat, alium non moveat; quis audeat dicere
defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad
eam fidem mentem applicaret, voluntatemque conjungeret,
in qua Jacob justificatus est? Quod si tanta quoque
potest esse obstinatio voluntatis, ut contra omnes
modos vocationis obdurescat mentis aversio; quaeritur
utrum de divina poena sit ipsa duritia, cum Deus
deserit non sic vocando, quomodo ad fidem moveri
potest. Quis enim dicat modum quo ei persuaderetur
ut crederet, etiam Omnipotenti defuisse?
15.
Sed quid hoc quaerimus, cum ipse subjungat
Apostolus, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad
hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.