PL 40, col. 92
De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
3.
Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa
et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest,
electos [(Matth. XXIV, 24)] ; admonet utique ut
intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines
facere, qualia sancti facere non possunt: nec
tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi
sunt. Non enim acceptiores erant Deo, quam populus
Israel, magi Aegyptiorum; quia non poterat
ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses
in virtute Dei majora potuerit [(Exod. VII-XII)] . Sed
ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo
errore decipiantur infirmi, existimantes in
talibus factis majora dona esse, quam in operibus
justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea
Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subjiciuntur;
sed in hoc gaudete, quoniam nomina vestra scripta
sunt in coelis
[(Luc. X, 20)]
.
4.
Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam
sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed
et diverso fine et diverso jure fiunt. Illi enim faciunt
quaerentes gloriam suam, isti quaerentes gloriam Dei:
et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine
suo, quasi privata commercia vel veneficia;
isti autem publica administratione, jussu ejus cui
cuncta creatura subjecta est. Aliter enim cogitur possessor
equum dare militi, aliter eum tradit emptori,
vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum
plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat,
signis imperatoris sui nonnullos possessores
territant, et ab eis aliquid, quod publice non jubetur,
extorquent: ita nonnunquam mali christiani, vel schismatici,
vel haeretici per nomen Christi aut verba
aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus,
quibus honori Christi cedere indictum est. Cum
autem malis jubentibus cedunt, voluntate ad seducendos
homines cedunt, quorum errore laetantur.
Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni
christiani, aliter mali christiani: magi per privatos
contractus, boni christiani per publicam justitiam,
mali christiani per signa publicae justitiae. Nec mirum
est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur;
quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui
omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt,
propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris
valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino
nuntiaverunt, quod in nomine ejus ejiceret daemonia,
quamvis cum eis eum non sequeretur [(Id. IX, 49)] .
Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates,
Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum
atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus
audent haec signa contemnere: contremiscunt enim
haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus
hominibus aliud jubetur divinitus, vel ad confundendos
malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae
filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait
immundus spiritus, Jesum scio, et Paulum novi: