PL 40, col. 285
De fide spe et charitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Enchiridion 113 · The Enchiridion 114 · The Enchiridion 112
dictum est, Et ibunt isti in supplicium aeternum:
ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas
etiam illorum, de quibus e contrario dictum est, Justi autem in vitam aeternam
[(Matth. XXV, 46)]
. Sed
poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment,
si hoc eis placet, aliquatenus mitigari.
Etiam sic quippe intelligi potest manere in illis ira
Dei [(Joan. III, 36)] , hoc est ipsa damnatio (haec
enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio),
ut in ira sua, hoc est manente ira sua, non tamen
contineat miserationes suas; non aeterno supplicio
finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo
cruciatibus. Quia nec Psalmus ait, Ad finiendam
iram suam, vel, post iram suam; sed, in ira
sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest;
perire a regno Dei, exsulare a civitate Dei,
alienari a vita Dei, carere tam magna multitudine
dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se,
perfecit autem sperantibus in se [(Psal. XXX, 20)] ,
tam grandis est poena, ut ei nulla possint tormenta
quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem
sint quamlibet multis saeculis longa.
CAPUT CXIII.
Mors impiorum, ut vita piorum,
perpetua. Manebit ergo sine fine mors illa perpetua
damnatorum, id est alienatio a vita Dei, et omnibus
erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate
poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione
pro suis humanis motibus suspicentur: sicut manebit
communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet
honorum distantia concorditer fulgeant.
CAPUT CXIV.
30.
Exposita fide, agit de spe:
quae huc pertinent contineri oratione dominica. Spem
in se ipso ponens maledictus. Ex ista fidei confessione,
quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata
lac parvulorum est, spiritualiter autem considerata
atque tractata cibus est fortium, nascitur spes
bona fidelium, cui charitas sancta comitatur. Sed de
iis omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum
ad spem pertinent quae oratione dominica continentur. Maledictus
enim omnis, sicut divina testantur
eloquia, qui spem ponit in homine [(Jerem. XVII, 5)]
: ac
per hoc et in se ipso qui spem ponit, hujus maledicti
vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere
debemus, quidquid speramus nos vel bene operaturos
vel pro bonis operibus adepturos.
CAPUT CXV.
Orationis dominicae apud Matthaeum
petitiones septem. Proinde apud evangelistam
Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur
oratio: quarum tribus aeterna poscuntur, reliquis
quatuor, temporalia, quae tamen propter aeterna
consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat