PL 40, col. 288

De fide spe et charitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: The Enchiridion 120 · The Enchiridion 119 · The Enchiridion 121

in quavis aetate. Servitus sub Lege nonnullis
inexperta. In quacumque autem quatuor istarum velut
aetatum singulum quemque hominem gratia regenerationis
invenerit, ibi ei remittuntur praeterita universa
peccata; et reatus ille nascendo contractus, renascendo
dissolvitur. Tamque multum valet quod Spiritus
ubi vult spirat. [(Joan. III, 8)]
, ut quidam secundam illam
servitutem sub Lege non noverint, sed cum mandato
incipiant adjutorium habere divinum.
CAPUT CXX.
Regenerati morientes ante usum
rationis non pereunt. Antequam possit autem homo
capax esse mandati, secundum carnem vivat necesse
est: sed si jam Sacramento regenerationis imbutus
est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit.
Quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum
et mortuorum dominetur [(Rom. XIV, 9)]
; nec tenebit
regnum mortis eum, pro quo mortuus est ille liber
in mortuis [(Psal. LXXXVII, 6)] .
CAPUT CXXI.
32.
Charitas finis omnium praeceptorum.
Omnia igitur praecepta divina referuntur ad
charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti
est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide
non ficta [(I Tim. I, 5)]
. Omnis itaque praecepti finis
est charitas; id est, ad charitatem refertur omne praeceptum.
Quod vero ita fit vel timore poenae, vel aliqua
intentione carnali, ut non referatur ad illam
charitatem quam diffundit Spiritus sanctus in cordibus
nostris [(Rom. V, 5)] , nondum fit quemadmodum
fieri oportet, quamvis fieri videatur. Charitas quippe
ista Dei est et proximi: et utique in his duobus praeceptis
tota Lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 40)]
.
Adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde
vox ista est, Finis praecepti est charitas; et, Deus
charitas est [(I Joan. IV, 16)]
. Quaecumque ergo mandat
Deus, ex quibus unum est, Non moechaberis [(Exod.
XX, 14; Matth. V, 27)]
; et quaecumque non jubentur,
sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum
est, Bonum est homini mulierem non tangere [(I Cor.
VII, 1)]
: tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum
Deum, et proximum propter Deum, et in hoc
saeculo, et in futuro; nunc Deum per fidem, tunc per
speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non
enim scimus mortales corda mortalium, tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit
cogitationes cordis; et laus erit unicuique a Deo [(Id. IV, 5)]
:
quia id laudabitur et diligetur a proximo
in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo.
Minuitur autem cupiditas charitate crescente, donec
veniat hic ad tantam magnitudinem, qua major esse
non possit: Majorem enim charitatem nemo habet,
quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis [(Joan.
XV, 13)]
. Ibi autem quis explicet quanta charitas erit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.