PL 40, col. 316
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On the Catechising of the Uninstructed 8 · On the Catechising of the Uninstructed 9
idem Dominus Jesus Christus, Deus homo, et divinae
in nos dilectionis indicium est, et humanae apud nos
humilitatis exemplum, ut magnus tumor noster majore
contraria medicina sanaretur. Magna est enim
miseria, superbus homo; sed major misericordia, humilis
Deus. Hac ergo dilectione tibi tanquam fine
proposito, quo referas omnia quae dicis, quidquid
narras ita narra, ut ille cui loqueris audiendo credat,
credendo speret, sperando amet.
CAPUT V.
9.
Accedens ad catechismum scrutandus
quo fine velit fieri christianus. De ipsa etiam severitate
Dei, qua corda mortalium saluberrimo terrore
quatiuntur, charitas aedificanda est; ut ab eo quem
timet, amari se gaudens, eum redamare audeat, ejusque
in se dilectioni, etiamsi impune posset, tamen
displicere vereatur. Rarissime quippe accidit, imo
vero nunquam, ut quisquam veniat volens fieri christianus,
qui non sit aliquo Dei timore perculsus. Si
enim aliquod commodum exspectando ab hominibus,
quibus se aliter placiturum non putat, aut aliquod
ab hominibus incommodum devitando, quorum offensionem
aut inimicitias reformidat, vult fieri christianus;
non fieri vult potius quam fingere. Fides enim
non res est salutantis corporis, sed credentis animi.
Sed plane saepe adest misericordia Dei per ministerium
catechizantis, ut sermone commotus jam fieri
velit quod decreverat fingere: quod cum velle coeperit,
tunc eum venisse deputemus. Et occultum quidem
nobis est quando veniat animo, quem jam
corpore praesentem videmus: sed tamen sic cum eo
debemus agere, ut fiat in illo haec voluntas, etiamsi
non est. Nihil enim deperit, quando si est, utique
tali nostra actione firmatur, quamvis quo tempore,
vel qua hora coeperit, ignoremus. Utile est sane ut
praemoneamur antea, si fieri potest, ab iis qui eum
norunt, in quo statu animi sit, vel quibus causis
commotus ad suscipiendam religionem venerit. Quod
si defuerit alius a quo id noverimus, etiam ipse interrogandus
est, ut ex eo quod responderit ducamus
sermonis exordium. Sed si ficto pectore accessit,
humana commoda cupiens, vel incommoda fugiens,
utique mentiturus est: tamen ex eo ipso quod mentitur,
capiendum est principium; non ut refellatur
ejus mendacium, quasi tibi certum sit, sed ut si
dixerit eo proposito se venisse quod vere approbandum
est, sive ille verum sive falsum dicat, tale tamen
propositum quali se venisse respondit, approbantes
atque laudantes, faciamus eum delectari esse
se talem, qualem videri cupit. Si autem aliud dixerit,
quam oportet esse in animo ejus qui christiana fide
imbuendus est; blandius et lenius reprehendendo
tanquam rudem et ignarum, et christianae doctrinae
finem verissimum demonstrando atque laudando
breviter et graviter, ne aut tempora futurae narrationis
occupes, aut eam non prius collocato animo
audeas imponere, facias eum velle quod aut per