PL 40, col. 29

De diversis quaestionibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

inveniatur artifex qui intus est, et prius in anima
superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines
operatur.
2.
Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici,
volentes actus nostros corporibus coelestibus
subdere, et nos vendere stellis, ipsumque pretium,
quo vendimur, a nobis accipere, nihil verius et brevius
dici potest, quam eos non respondere, nisi acceptis
constellationibus. In constellationibus autem
notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt
habere signiferum circulum: motum autem coeli per
unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta
mora quindecim partes oriantur, quantam tenet una
hora. Quae partes singulae sexaginta minutas habere
dicuntur. Minutas autem minutarum jam in constellationibus,
de quibus futura praedicere se dicunt, non
inveniunt; conceptus autem geminorum quoniam uno
concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum
disciplina multo est certior atque manifestior, tam
parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas
minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta
diversitas actionum, et eventuum, et voluntatum,
quos necesse est eamdem constellationem conceptionalem
habere, et amborum unam constellationem dari
mathematico, tanquam unius hominis? Si autem ad
genitales constellationes se tenere voluerint, ipsis
geminis excluduntur, qui plerumque ita post invicem
funduntur ex utero, ut hoc temporis intervallum
rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas
in constellationibus nunquam accipiunt, nec
possunt tractare. Cum autem multa vera eos praedixisse
dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria
falsitates erroresque eorum: sed non intenti,
nisi in ea quae illorum responsis provenerint, ea quae
non provenerint obliviscuntur: et ea commemorant,
quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura
rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt
tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas
membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque
pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus
exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si
etiam ex animo loquentis, non arte, sed sorte exit
aliqua praedictio futurorum?
XLVI. De ideis.
1.
Ideas Plato primus appellasse perhibetur:
non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret,
non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas ideas vocavit,
vel a nullo erant intellectae; sed alio fortasse
atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt.
Licet enim cuique rei incognitae, quae nullum habeat
usitatum nomen, quodlibet nomen imponere.
Nam non est verisimile, sapientes aut nullos fuisse
ante Platonem; aut istas quas Plato, ut dictum est,
ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse:
siquidem tanta in eis vis constituitur, ut nisi his intellectis
sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.