PL 40, col. 486
De conjugiis adulterinis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
debent. Continentiam clericorum qui electi sunt inviti proponit
viris nolentibus in divortio se continere. Haec autem
me de utroque sexu memineris dicere, sed maxime
propter viros, qui propterea se feminis superiores esse
arbitrantur, ne pudicitia pares esse dignentur: in qua
etiam praeire debuerunt, ut eos illae tanquam sua capita
sequerentur. Quando autem lex prohibet adulteria, si
obtentu incontinentiae carnalis infirmitatis admittatur
excusatio, multis sub nomine falsae impunitatis pereundi
aperitur occasio. Neque enim carnem non habent
feminae, quibus viri aliquid tale nolunt licere,
quasi eis, quia viri sunt, liceat. Sed absit ut melioris
sexus tanquam honori debeatur, quod pudori detrahitur;
cum honor justus virtuti, non vitio debeatur.
Quinimo cum a feminis utique habentibus carnem,
tantam flagitant castitatem, ut quando ab uxoribus
diutissime peregrinantur, velint eas ab adulterino
concubitu incontaminatas fervorem transigere juventutis
(et plurimae pudicissime transigunt, et maxime
Syrae, quarum mariti negotiandi quaestibus occupati,
juvenes adolescentulas deserunt, et vix aliquando senes
ad aniculas revertuntur); eo ipso evidentius convincuntur
non esse impossibile quod se non posse
causantur. Si enim hoc non posset infirmitas hominum,
multo minus id posset sexus infirmior feminarum.
22.
Unde istos qui virilem excellentiam non putant
nisi peccandi licentiam, quando terremus ne adulterinis
conjugiis haerendo pereant in aeternum, solemus
eis proponere etiam continentiam clericorum,
qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur
inviti, eamque susceptam usque ad debitum
finem, Domino adjuvante, perducunt. Dicimus ergo
eis: Quid si et vos ad hoc subeundum populorum violentia
caperemini? nonne susceptum caste custodiretis
officium, repente conversi ad impetrandas vires
a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis?
Sed illos, inquiunt, honor plurimum consolatur. Respondemus:
Et vobis timor multo amplius moderetur.
Si enim hoc multi Dei ministri repente atque
inopinate impositum susceperunt, sperantes se illustrius
in Christi haereditate fulgere; quanto magis vos
adulteria cavendo, vivere continenter debetis, metuentes
non in regno Dei minus lucere, sed in gehenna
ignis ardere? Haec atque hujusmodi eis ut possumus
dicimus, qui quoquo modo a se discedentibus vel propter
adulterium dimissis conjugibus suis, alias volunt
ducere, et cum prohibentur, infirmitatem nobis carnis
opponunt. Sed jam liber etiam iste claudendus
est, et rogandus Deus ut aut eos tentari non sinat separationibus
conjugum; aut ita sinat, ut timor periclitantis
salutis fiat illis amplioris sive probatioris occasio
castitatis.