PL 40, col. 561

De opere monachorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of the Work of Monks 16

Dei, non vult tamen eorum necessitates minus curari
a fidelibus. Labor servis Dei eligendus qui animo
libero exerceatur, sine cura et cupiditate. Nam et ipse
propter ejusmodi necessitates sanctorum, qui quamvis
praeceptis ejus obtemperent, ut cum silentio operantes
suum panem manducent, possunt tamen multis
ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum,
cum dixisset talia docens et praemonens, His autem qui ejusmodi sunt, praecipimus et obsecramus
in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum
panem manducent;
ne illi qui habebant unde necessaria
servis Dei praeberent, hac occasione pigrescerent,
providens continuo subjecit, Vos autem, fratres, nolite
infirmari benefacientes [(II Thess. III, 12, 13)]
. Et ad
Titum cum scriberet, dicens, Zenam legisperitum et
Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit; ut ostenderet
unde illis nihil deesse deberet, continuo subjunxit, Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad
necessarios usus, ne sint infructuosi
[(Tit. III, 13, 14)]
.
Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium,
quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit,
monens eum ne aquam biberet, sed modico vino uteretur,
propter stomachum et frequentes suas infirmitates [(I Tim. V, 23)] ;
quia in opere corporali laborare
non poterat, ne forte cum indigere nollet victu quotidiano
ab eis quibus Evangelium ministrabat, aliqua
sibi negotia quaereret, quibus animi ejus implicaretur
intentio (aliud est enim corpore laborare animo libero,
sicut opifex, si non sit fraudulentus et avarus, et
privatae rei avidus; aliud autem ipsum animum occupare
curis colligendae sine corporis labore pecuniae,
sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores:
cura enim praesunt, non manibus operantur,
ideoque ipsum animum suum occupant habendi
sollicitudine): Timotheum ergo, ne in talia incideret,
quia per infirmitatem corporis manibus operari
non poterat, sic exhortatur, monet et consolatur: Labora,
inquit, sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo
militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut placeat
cui se probavit. Nam qui in agone contendit, non coronatur
nisi legitime certaverit. Hic ne ille pateretur angustias,
dicens, Fodere non possum, mendicare confundor [(Luc. XVI, 3)]
;
adjunxit, Laborantem agricolam
primum oportet de fructibus percipere [(II Tim.
II, 6)]
: secundum illud quod ad Corinthios dixerat, Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam,
et de fructu ejus non edit? Quis pascit gregem, et
de lacte gregis non percipit
[(I Cor. IX, 7)]
? Fecit ita securum
castum evangelistam, non ad hoc evangelizantem
ut venderet Evangelium, sed tamen huic vitae necessaria
suis sibi exhibere manibus non valentem;
ut intelligeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis
quibus tanquam provincialibus militabat, et quos
tanquam vineam cultura exercebat vel tanquam gregem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.