PL 40, col. 591

De divinatione daemonum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Care to Be Had for the Dead 1

et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [(I Cor. I, 20-25)]
.
Irrideant ergo, quantum possunt,
tanquam imperitiam et stultitiam nostram, et jactent
doctrinam et sapientiam suam. Illud scio, quod isti
irrisores nostri pauciores sunt hoc anno, quam fuerunt
priore anno. Ex quo enim fremuerunt gentes, et
populi meditati sunt inania adversus Dominum et
adversus Christum ejus, quando ab eis fundebatur
sanguis sanctorum et vastabatur Ecclesia, usque ad
hoc tempus et deinceps quotidie minuuntur. Nos autem
adversus eorum opprobria et superbas irrisiones
fortissimos reddunt oracula Dei nostri, quae de hac

prosit quod apud sancti alicujus memoriam sepelitur.
Sententia ipsius est prodesse. Difficultas contra ab
eodem proposita discutitur. Ex genere vitae quam quisque
gesserit, effici ut prosint vel non prosint quae fiunt pro
defunctis. Diu Sanctitati tuae, coepiscope venerande
Pauline, rescriptorum debitor fui, ex quo mihi
scripsisti per homines filiae nostrae religiosissimae
Florae, quaerens a me utrum prosit cuique post mortem
quod corpus ejus apud sancti alicujus memoriam
sepelitur. Hoc enim abs te vidua memorata petiverat
pro defuncto in eis partibus filio suo, et rescripseras
consolans eam: idque etiam nuntians de cadavere fidelis
juvenis Cynegii, quod materno et pio affectu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.