PL 40, col. 659

Sermo III de symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · Sermo IV de symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster
quam in igne. Nam et sancto Moysi in rubo in
flamma apparuit [(Exod. III, 2)] , et filiis Israel ducatum
in columna ignis praebuit [(Id. XIII, 21)] , et super
discipulos congregatos donum Spiritus sancti in linguis
igneis effudit [(Act. II, 3)] . Habet enim hoc
elementum magnum sacramentum, per quod exerceat
quaerentis ingenium. Ecce in igne quaedam tria
conspicimus; ignem, splendorem et calorem: et cum
sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt, simulque
consistunt: nec ignis praecedit splendorem, nec
splendor calorem. Et haec non confuse unum sunt,
nec disjuncte tria; sed cum unum sint, tria sunt. Simul
operantur, et cum inseparabiliter operantur,
aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud calori.
Nam cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur
et splendor et calor: et cum ad splendorem
refers illuminationem, simul operatur et ignis et calor:
et cum ad calorem refers calefactionem, simul
operatur ignis et calor et splendor. Ita cum dicitur
quod Deus fecerit mundum, intelligitur Pater cum
Filio, et per Filium, et cum Spiritu sancto. Et cum
dicimus Filium pro nobis passum, intelligimus passionem
Filii operatum fuisse et Patrem et Filium et
Spiritum sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur
Spiritui sancto, intelligimus totam Trinitatem
etiam hoc donum inseparabiliter operari. Haec propter
haereticos Arianos vel alios qui aliter de Deo
sentiunt quam dignum est, dicta sunt vestrae Charitati.
Caeterum illud quod est ineffabile et incomprehensibile,
nec verbis angelicis explicari potest,
quanto magis humanis?
CAPUT X.
10.
Baptisma peccata omnia delet.
Remissionem peccatorum. Omnia prorsus delicta delet
sanctum Baptisma, et originalia et propria: dicta,
facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur.
Innovat hominem, qui fecit hominem; donat delicta,
qui non quaerit merita: praevenit gratia etiam
ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum liberati,
qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi.
CAPUT XI.
11.
Resurrectionis fides similitudine
seminis suadetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes
fidei nostrae haec est, quoniam resuscitabimur. Omnes
quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes
immutabimur [(I Cor. XV, 51)]
. Resurgent boni, resurgent
mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur;
mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur
fidelis ab infideli, ut accipiat fides praemium
et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra
blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt
impii in judicio [(Psal. I, 5)]
. In judicio dictum
est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem
olim damnati sunt, secundum illam sententiam
dominicam, Qui non credit, jam judicatus est [(Joan. III, 18)]
.
Apostolus autem ut tolleret de cordibus
infidelium omnem dubitationem, seminantis proposuit
similitudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas
non vivificatur, nisi moriatur [(I Cor. XV, 36)]
. Quid
autem fiat in semine, puto neminem vestrum ignorare,

et sacramentis variis ad Baptismum praeparantur. Renuntiationis
professio. Dum per sacratissimum crucis
signum vos suscepit in utero sancta mater Ecclesia,
quae sicut et fratres vestros cum summa laetitia spiritualiter
pariet, nova proles futura tantae matris,
quousque per lavacrum sanctum regeneratos verae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.