PL 40, col. 660

Sermo III de symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · Sermo IV de symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quemadmodum grana triturata, purgata, recondita,
proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim
esset messis fertilitas nota, ista crederetur insania.
Attamen cum obruuntur et ab oculis dimittuntur sub
terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre
antequam pluvia descendat; videt putrefactum
atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes
messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod
reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit,
quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum
surgentem, ad nodos pervenientem, culmum
producentem, spicas proferentem? Delectatne videre
quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non
sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat
suavitatem [(Psal. LXXXIV, 13)]
. Si enim pluvia desuper
non descendat, etiam terra bona non spicas, sed
profert spinas quae igni tradantur, non quae horreo
recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro
nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed
agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.
CAPUT XII.
12.
Vitae aeternae felicitas verbis
explicari non potest. Ecclesiae Dei inhaerendum. In vita
aeterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur,
quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et
ideo bonum sempiternum erit, quia in aeterna vita
manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit
Deus sanctis suis, quis explicet verbis suis? Facilius
tamen possumus dicere in illa vita aeterna quid ibi non
sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi
luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non
est fames; nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio,
nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia.
Ecce diximus quid ibi non sit: quid autem ibi sit vultis
nosse? Hoc est, Nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se [(I Cor. II, 9)]
. Si in cor hominis non
ascendit, cor hominis illuc ascendat. Mundetur cor ab
omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est
vera sempiternaque justitia. Manet enim Deus in
corde credentis, et se diligentis: et manet homo in
Deo, id est, in aeterna vita, quod est praemium Deum
amantis.
13.
Nec amare, nec diligere quis potest, qui in Ecclesia
ejus non est; quoniam omnis qui praeter illam
est, nec cum Deo est, qui vita aeterna est. Ideo sacramenti
hujus conclusio per Ecclesiam terminatur,
quia ipsa est mater fecunda, integra et casta, ubique
diffusa, quae filios Deo spiritualiter parit, quae parvulos
lacte verborum ejus spiritualiter nutrit, quae
pueros sapientiam docet, quae adolescentes a luxuria
atque impudicitia sua sancta castitate custodit, quae
juvenes robore virtutis contra diabolum armat, quae
senes prudentiam docet, quae seniores aetate provectos
venerabiles facit. Per hanc juvenes et virgines, seniores
cum junioribus, aetas omnis et uterque sexus
laudant nomen Domini [(Psal. CXLVIII, 12)] . Haec errantes
filios revocat, mortuos graviter dolet, secum
perseverantes indeficienter pascit. Hanc, dilectissimi,
amemus omnes: tali matri sic amanti, sic prospicienti,
sic consulenti inseparabiliter inhaereamus; ut
simul cum illa et per illam Deo Patri perpetuo conjungi
mereamur.

luci restituat, congruis alimentis eos quos portat
pascat in utero, et ad diem partus sui laetos laeta
perducat: quoniam non tenetur hac sententia Evae,
quae in tristitia et gemitu parit filios [(Gen. III, 16)] ,
nec ipsos gaudentes, sed potius flentes. Haec solvit
quod illa ligaverat, ut prolem quam per inobedientiam
sui morti donavit, haec per obedientiam restituat
vitae. Omnia sacramenta quae acta sunt et aguntur
in vobis per ministerium servorum Dei, exexorcismis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.