PL 41, col. 319

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 11.4 · City of God 11.0

omnium maximus est Deus. Sed mundum
esse conspicimus, Deum esse credimus. Quod autem
Deus mundum fecerit, nulli tutius credimus, quam
ipsi Deo. Ubi eum audivimus? Nusquam interim nos
melius quam in Scripturis sanctis, ubi dixit propheta
ejus, In principio fecit Deus coelum et terram [(Gen.
I, 1)]
. Numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit
Deus coelum et terram? Non: sed ibi fuit Sapientia
Dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas
etiam sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas
constituit [(Sap. VII, 27)] , eisque opera sua sine
strepitu intus enarrat, Loquuntur eis quoque Angeli
Dei, qui semper vident faciem Patris [(Matth. XVIII,
10)] , voluntatemque ejus quibus oportet annuntiant.
Ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit, In principio fecit Deus coelum et terram.
Qui tam idoneus
testis est per quem Deo credendum sit, ut eodem
Spiritu Dei, quo haec sibi revelata cognovit,
etiam ipsam fidem nostram futuram tanto ante
praedixerit.
2.
Sed quid placuit Deo aeterno tunc facere coelum
et terram, quae antea non fecisset? Qui hoc dicunt,
si mundum aeternum sine ullo initio, et ideo nec a
Deo factum videri volunt, nimis aversi sunt a veritate,
et letali morbo impietatis insaniunt. Exceptis enim
propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua
mutabilitate et mobilitate et visibilium omnium pulcherrima
specie quodammodo tacitus et factum se
esse, et nonnisi a Deo ineffabiliter atque invisibiliter
magno et ineffabiliter atque invisibiliter pulchro fieri
se potuisse proclamat. Qui autem a Deo quidem factum
fatentur, non tamen eum volunt temporis habere,
sed suae creationis initium, ut modo quodam vix
intelligibili semper sit factus, dicunt quidem aliquid,
unde sibi Deum videntur velut a fortuita temeritate
defendere, ne subito illi venisse credatur in mentem,
quod nunquam ante venisset, facere mundum, et
accidisse illi voluntatem novam, cum in ullo sit omnino
mutabilis: sed non video quomodo eis possit in
caeteris rebus ratio ista subsistere, maximeque in
anima, quam si Deo coaeternam esse contenderint,
unde illi acciderit nova miseria, quae nunquam antea
per aeternum, nullo modo poterunt explicare. Si enim
alternasse semper ejus miseriam et beatitudinem dixerint,
necesse est dicant etiam semper alternaturam:
unde illa eos sequetur absurditas, ut etiam
cum beata dicitur, in hoc utique non sit beata, si futuram
suam miseriam et turpitudinem praevidet; si
autem non praevidet, nec se turpem ac miseram fore,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.