PL 41, col. 364

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 12.15 · City of God 12.0

,
eo quod simul esse non possunt: si ergo
ante coelum in angelicis motibus tale aliquid fuit,
et ideo tempus jam fuit, atque Angeli ex quo facti
sunt, temporaliter movebantur; etiam sic omni tempore
fuerunt, quandoquidem cum illis facta sunt tempora.
Quis autem dicat, Non semper fuit, quod omni
tempore fuit?
2.
Sed si hoc respondero, dicetur mihi, Quomodo
ergo non sunt coaeterni Creatori, si semper ille, semper
illi fuerunt? quomodo etiam creati dicendi sunt,
si semper fuisse intelliguntur? Ad hoc quid respondebitur?
An dicendum est, et semper eos fuisse, quoniam
omni tempore fuerunt, qui cum tempore facti
sunt, aut cum quibus tempora facta sunt, et tamen
creatos? Neque enim et ipsa tempora creata esse negabimus,
quamvis omni tempore tempus fuisse nemo
ambigat. Nam si non omni tempore fuit tempus, erat
ergo tempus, quando nullum erat tempus? Quis hoc
stultissimus dixerit? Possumus enim recte dicere:
Erat tempus, quando non erat Roma; erat tempus,
quando non erat Jerusalem; erat tempus, quando non
erat Abraham; erat tempus, quando non erat homo;
et si quid hujusmodi: postremo si non cum initio
temporis, sed post aliquod tempus factus est mundus;
possumus dicere, Erat tempus, quando non erat mundus.
At vero, Erat tempus, quando nullum erat tempus,
tam inconvenienter dicimus, ac si quisquam dicat,
Erat homo, quando nullus erat homo; aut, Erat
iste mundus, quando iste non erat mundus. Si enim
de alio atque alio intelligatur, potest dici aliquo modo,
hoc est, Erat alius homo, quando non erat iste
homo. Sic ergo, Erat aliud tempus, quando non erat
hoc tempus, recte possumus dicere: at vero, Erat
tempus, quando nullum erat tempus, quis vel insipientissimus
dixerit? Sicut ergo dicimus creatum
tempus, cum ideo semper fuisse dicatur, quia omni
tempore tempus fuit: ita non est consequens, ut si
semper fuerunt Angeli, ideo non sint creati, ut propterea
semper fuisse dicantur, quia omni tempore
fuerunt; et propterea omni tempore fuerunt, quia
nullo modo sine his ipsa tempora esse potuerunt. Ubi
enim nulla creatura est, cujus mutabilibus motibus
tempora peragantur, tempora omnino esse non possunt.
Ac per hoc et si semper fuerunt, creati sunt;
nec, si semper fuerunt, ideo Creatori coaeterni sunt.
Ille enim semper fuit aeternitate immutabili: isti autem
facti sunt; sed ideo semper fuisse dicuntur, quia
omni tempore fuerunt, sine quibus tempora nullo
modo esse potuerunt: tempus autem quoniam mutabilitate
transcurrit, aeternitati immutabili non potest
esse coaeternum. Ac per hoc etiamsi immortalitas
Angelorum non transit in tempore, nec praeterita est
quasi jam non sit, nec futura quasi nondum sit, tamen
eorum motus quibus tempora peraguntur, ex futuro
in praeteritum transeunt: et ideo Creatori, in cujus
motu dicendum non est vel fuisse quod jam non sit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.