PL 41, col. 365

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 12.16 · City of God 12.15 · City of God 12.0

vel futurum esse quod nondum sit, coaeterni esse non
possunt.
3.
Quapropter, si Deus semper dominus fuit, semper
habuit creaturam suo dominatui servientem; verumtamen
non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo
factam; nec ei coaeternam: erat quippe ante illam,
quamvis nullo tempore sine illa; non eam spatio transcurrente,
sed manente perpetuitate praecedens.
Sed hoc si respondero eis qui requirunt quomodo
semper creator, semper dominus fuit, si creatura
serviens non semper fuit; aut quomodo creata est,
et non potius creatori coaeterna est, si semper fuit:
vereor ne facilius judicer affirmare quod nescio,
quam docere quod scio. Redeo igitur ad id quod
Creator noster scire nos voluit: illa vero quae vel sapientioribus
in hac vita scire permisit, vel omnino
perfectis in alia vita scienda servavit, ultra vires
meas esse confiteor. Sed ideo putavi sine affirmatione
tractanda, ut qui haec legunt, videant a quibus
quaestionum periculis debeant temperare, nec ad
omnia se idoneos arbitrentur; potiusque intelligant
quam sit Apostolo obtemperandum praecipienti salubriter,
ubi ait: Dico autem per gratiam quae data est
mihi, omnibus qui sunt in vobis, non plus sapere quam
oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique
Deus partitus est mensuram fidei [(Rom. XII, 3)]
. Si
enim pro viribus suis alatur infans, fiet ut crescendo
plus capiat: si autem vires suae capacitatis excedat,
deficiet antequam crescat.
CAPUT XVI.-- Quomodo intelligenda sit promissa homini a Deo vita aeterna ante tempora aeterna.
Quae saecula praeterierint antequam genus institueretur
humanum, me fateor ignorare: non tamen dubito
nihil omnino creaturae Creatori esse coaeternum.
Dicit etiam Apostolus tempora aeterna, nec ea futura,
sed, quod magis est mirandum, praeterita. Sic enim
ait: In spem vitae aeternae, quam promisit non mendax
Deus ante tempora aeterna; manifestavit autem temporibus
suis Verbum suum [(Tit. I, 2 et 3)]
. Ecce dixit
retro quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerint
Deo coaeterna. Si quidem ille ante tempora aeterna
non solum erat, verum etiam promisit vitam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.