PL 41, col. 451

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 15.12 · City of God 15.0

nunc habemus, in decem partes illi dividebant, et
easdem partes annos vocabant. Quarum partium habet
una quadratum senarium, eo quod Deus sex diebus
perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret.
De qua re in libro undecimo [(Cap. 8)] , sicut potui,
disputavi. Sexies autem seni, qui numerus quadratum
senarium facit, triginta sex dies fiunt: qui multiplicati
decies, ad trecentos sexaginta perveniunt, id
est duodecim menses lunares. Propter quinque dies
enim reliquos, quibus solaris annus impletur, et diei
quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo
bissextum vocant, unus dies adjicitur, addebantur a
veteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum,
quos dies Romani intercalares vocabant. Proinde
etiam Enos, quem genuit Seth, decem et novem agebat
annos, quando ex illo natus est filius ejus Cainan,
quos annos dicit Scriptura centum nonaginta [(Gen. V,
9, sec. LXX)] . Et deinceps per omnes generationes, in
quibus hominum anni commemorantur ante diluvium,
nullus fere in nostris codicibus invenitur, qui cum
esset centum annorum vel infra, vel etiam centum
viginti, aut non multo amplius, genuerit filium; sed
qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod
excurrit, fuisse referuntur: quia nemo, inquiunt,
decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus
centum appellabantur anni ab illis hominibus;
sed in annis sexdecim est matura pubertas, et proli
jam idonea procreandae, quos centum et sexaginta
annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum
tunc fuisse computatum non sit incredibile, adjiciunt
quod apud plerosque scriptores historiae reperitur,
Aegyptios habuisse annum quatuor mensium,
Acarnanas sex mensium, Lavinios tredecim mensium.
Plinius Secundus cum commemorasset, relatum
fuisse in litteras, quemdam vixisse centum quinquaginta
duos annos, alium decem amplius, alios
ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum,
quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos,
nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia
propter inscientiam temporum accidisse arbitratus
est. Alii quippe, inquit, aestate unum determinabant
annum, et alterum hieme; alii quadripertitis
temporibus, sicut Arcades, inquit, quorum anni trimestres
fuere. Adjecit etiam, aliquando Aegyptios, quorum
parvos annos quaternorum mensium fuisse supra
diximus, lunae fine limitasse annum. Itaque apud
eos, inquit, et singula millia annorum vixisse produntur.
2.
His velut probabilibus argumentis quidam non
destruentes fidem sacrae hujus historiae, sed astruere
nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos
vixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se
suadere imprudenter existimant, tam exiguum spatium
temporis tunc annum vocatum, ut illi decem sint unus
noster, et decem nostri centum illorum. Hoc autem
falsissimum esse documento evidentissimo ostenditur.
Quod antequam faciam, non mihi tacendum videtur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.