PL 41, col. 457
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 15.15 · City of God 15.16 · City of God 15.0
evitat? Potuit quippe Adam divinitus admonitus dicere,
posteaquam Seth natus est, Suscitavit enim
mihi Deus semen aliud pro Abel; quoniam talis erat
futurus, qui impleret illius sanctitatem, non quod
ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde
quod scriptum est, Vixit autem Seth quinque et
ducentos annos, vel secundum Hebraeos, quinque et
centum annos, et genuit Enos: quis possit nisi inconsideratus
asseverare, hunc ejus primogenitum
fuisse? Ut admirantes merito requiramus, quomodo
per tot annos immunis fuerit a connubio sine ullo
proposito continentiae, vel non genuerit conjugatus;
quandoquidem etiam de ipso legitur, Et genuit filios
et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti
anni, et mortuus est [(Gen. V, 4-8)]
. Atque ita deinceps
quorum anni commemorantur, nec filios filiasque
genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet
omnino, utrum qui nominatur genitus, ipse fuerit
primogenitus: imo vero, quoniam credibile non est,
patres illos aetate tam longa aut impuberes fuisse, aut
conjugibus caruisse vel fetibus; nec illos eorum filios
primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae
scriptor historiae ad ortum vitamque Noe, cujus tempore
diluvium factum est, per successiones generationum
notatis temporibus intenderet pervenire, eas
utique commemoravit, non quae primae suis parentibus
fuerint, sed quae in propagationis ordinem venerint.
2.
Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid
interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod
dico. Evangelista Matthaeus generationem Dominicae
carnis per seriem parentum volens commendare memoriae,
ordiens a patre Abraham, atque ad David
primitus ut perveniret intendens, Abraham, inquit, genuit Isaac:
cur non dixit, Ismael, quem primitus
genuit? Isaac autem, inquit, genuit Jacob: cur non
dixit, Esau, qui ejus primogenitus fuit? Quia scilicet
per illos ad David pervenire non posset. Deinde
sequitur, Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus:
numquid Judas primogenitus fuit? Judas, inquit, genuit Phares et Zaram
[(Matth. I, 2, 3)]
: nec istorum
geminorum aliquis fuit primogenitus Judae, sed
ante illos jam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine
generationum, per quos ad David, atque inde
quo intenderat, perveniret. Ex quo intelligi potest,
veteres quoque homines ante diluvium non primogenitos,
sed eos fuisse commemoratos, per quos succedentium
ordo generationum ad Noe patriarcham
duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non
necessaria quaestio nos fatiget.
CAPUT XVI.-- De jure conjugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima connubia.
1.
Cum igitur genus humanum post primam copulam
viri facti ex pulvere, et conjugis ejus ex viri latere,
marium feminarumque conjunctione opus haberet, ut
gignendo multiplicaretur; nec essent ulli homines,
nisi qui ex illis duobus nati fuissent; viri sorores suas
conjuges acceperunt: quod profecto quanto est antiquius